{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.111-119","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.111-119","ref":"2.5.1333.111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.111.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Philippus timidus et nulli se credens in municionibus manet inglorius regnum et seipsum proposse tuendo. Imperator enim Lodowicus regi Anglie, Bohemus vero rex regi Francie auxiliantur. Sed Anglici semper cum triumpho redierunt. Contigit enim, quod due naves onerate argento et auro multo nimis a paganis et regi Sicilie transmisse regi Francie per ventum fortem obortum in Angliam applicuisse et capte sunt ab Anglicis. Post hoc rex Anglie Eduardus contra Philippum regem Francie bellum inceptum continuans, virtute militari congregata una cum filio suo, principe Wallie, mare transcurrens et in finibus Normannie applicans et inde usque ad territoria Parysiensis civitatis igne et ferro cuncta depopulans, cum iam propter victualium carenciam viam discedendi accepisset, dictus Philippus rex Francorum ipsum cum potenti exercitu insecutus, tandem in territorio Pontensi eum artans bello adinvicem commisso rex Anglie mirabilem victoriam est consecutus. In quo bello de parte regis Francie insignes et preclare potencie viri plurimi ceciderunt, videlicet sepedictus Iohannes rex Boemie, rex Navarre, dux Burgundie, comes Flandrie, comes / Allaczem, frater regis Francie, comes Blesensis, comes de Tuart, comes de Harturia et plures alii tam de ordine militari quam barones nobiles et potentes. Sed rex Francie ammissis suis tot nobilibus et preclaris una cum Karolo rege Romanorum, qui cum ipso rege Francie tunc in acie extitit ibidem et cuius pater rex Boemie ibi occubuit, cum aliis multis superstitibus per fuge sibi remedium providit. Rex vero Anglie tam celebri animatus victoria fortunam sibi propiciam non negligens, sed ad ulteriora tendens statim concito gressu opidum Caleis dicti regis Francie supra mare positum valida obsidione per annum et amplius tenuit obsessum, donec ipsum expulsis habitatoribus in dedicionem accepit. In quo ipse suos habitatores posuit et illud forcius communivit id sibi pro portu sui transitus in Franciam reservando.","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.99-110","label":"2.5.1333.99 to 2.5.1333.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.99"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.120-123","label":"2.5.1333.120 to 2.5.1333.123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.120"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}