{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.99-110","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.99-110","ref":"2.5.1333.99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.99.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Igitur Philippus, filius comitis Karoli de Valeyo, fratris Philippi Pulcri, regnum Francorum, cum sic vacaret, occupat dicens ipsum ad se pertinere, quia fuerit de latere masculino. Eduardus vero rex Anglie viribus magnis ipsum impetit quasi pertinens ad se, quia non esset lateralis, sed linea recta a Philippe Pulcro descenderit et quia non reascendendo, sed descendendo succedunt heredes. Et sicud Philippe primogenitus suus et huic secundogenitus et illi tercius genitus sic et mater sua, que quarta proles erat, tercio succedere debuit et ipse matri. Impetivit eciam per aliam viam partem regni Francie magnam , quam a regibus Anglie Franci non virtute quaquam, sed solis dolis et fraudibus abrapuissent. Ex hiis igitur causis et similibus inter Philippum hunc ex una et Eduardum regem Anglie magnificum ex alia parte bellum exoritur. Hic est Eduardus, qui regnum Francorum iam per plures annos tantum stravit , vastavit, suppeditavit, calcavit et quasi annichilavit, quod in tanto regno tanta desolacio fieri posse nullius virtute crederetur. Terra siquidem marique preliis asperrimis ipsum lacessivit, sic tamen quod nunc hos, nunc illos gladius devoravit. Naciones omnes Eduardo favebant, ipsum iustificabant, magnificabant et famabant prospera sibi cupientes. Philippus econtra cunctis erat execracioni. Eduardus ubique et in omnibus fortiter et animose et virtuosius agens gloriosius efficitur. Philippus regnum Francorum, quod occupabat, custodiens et se ipsum in regno quasi latitabundus salvans, fabula contemptibilis et vana fuit universorum . Eduardus Franciam, Vasconiam, Brittaniam, Pictaviam et provincias Francorum alias armis animosissime et potentissime vastans omnia sternit, ut turbo capit, subigit, abducit, civitates maximas, opida, castra et villas et vicos omnes accipit et occupat, quedam per se, quedam per primogenitum suum eiusdem nominis Eduardum, quedam eciam et plura per Henricum comitem de Darbei secundogenitum vel Claudiosestrie ducem.","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.84-98","label":"2.5.1333.84 to 2.5.1333.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.84"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.1333.111-119","label":"2.5.1333.111 to 2.5.1333.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.1333.111"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}