{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.113-116","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.113-116","ref":"2.5.pr.113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.113.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Contra quam pape prohibicionem invexerunt fratres Minores in papam, quod illa prohibicio esset illicita, tum quia argumentis et solucionibus frequenter latens veritas aperitur, tum quia sub eadem littera sepe latet multiplex intellectus, tum quia difficile fuit volentibus constitucionem perfecte legere et intelligere penas addictas in ipsa constitucione devitare , tum quia veritati viam expedit aperire, tum quia de novo fuerunt suborta quedam dubia arta, quibus posset periclitari veritas et erroribus via pandi, nisi liceret super contentis in huiusmodi constitucione disputare. Propter quam inveccionem condidit contra eosdem fratres Minores idem papa Iohannes constitucionem, que incipit Quia nonnumquam , datam Avinione anno pontificatus sui quinto, in qua eos inobedientes sedi apostolice pronunciat et omnibus privilegiis eiusdem sedis privat. Et duos dictos errores ipsorum de proprio et communi condempnat et hereses appellat in constitucione , que incipit Cum inter nonnullos, in qua dicitur, cum inter nonnullos scolasticos sepe contingit in dubium revocari, utrum pertinaciter affirmare, redemptorem nostrum Dominum Ihesum Christum eiusque apostolos in speciali non habuisse aliqua in proprio nec in communi, hereticum sit censendum, diversis diversa et adversa eciam sencientibus circa illud, nos huic concertacioni finem imponere cupientes, assercionem huiusmodi / pertinacem esse, cum scriptura sacra , que in plerisque locis ipsos nonnulla habuisse asserit, contradicat expresse, ipsamque scripturam sacram, per quam utique fidei orthodoxe probantur articuli, quo ad premissa fermentum aperte supponat continere mendacii, ac post consequens, quantum in ea est, eius fidem evacuans , fidem catholicam obruens, reddit eius probacionem dubiam et incertam, deinceps erroneam fore tenendam et hereticam, de fratrum nostrorum consilio hoc perpetuo declaramus edicto. Rursumque in posterum pertinaciter affirmare, quod redemptori nostro predicto eiusque apostolis hiis, que ipsos habuisse, scriptura sacra testatur, nequaquam ius ipsis utendi seu assumendi compecierit, nec illa vendendi seu donandi ius habuerint aut ex ipsis alia acquirendi, que tamen ipsos de premissis fecisse scriptura sacra testatur seu ipsos potuisse facere supponit expresse, cum talis assercio ipsorum usum et gesta evidenter includat, in premissis non iusta, quod utique de usu, gestis seu factis redemptoris nostri, filii Dei, sentire nephas est, sacre scripture contrarium et doctrine catholice inimicum, assercionem ipsam pertinacem de fratrum nostorum consilio deinceps erroneam fore censendam merito hanc hereticam declaramus .","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.93-112","label":"2.5.pr.93 to 2.5.pr.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.93"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.117-123","label":"2.5.pr.117 to 2.5.pr.123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.117"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}