{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.117-123","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.117-123","ref":"2.5.pr.117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.117.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Nulli ergo omnino et cetera, datum Avinione pridie idus Novembris anno VIII. Et quia dicte constitucioni Cum inter nonnullos, frater Michael de Cesaria, minister fratrum Minorum generalis, contradixit patenter, publice et impudice cum suis complicibus infrunite asserendo, quod Romanus pontifex dictam constitucionem non potuit condere, ideo idem Iohannes papa constitucionem edidit, que incipit: Ad conditorem canonum etcetera, in qua clarissime ostendit, quod constitucionem antedictam facere potuit. Et in eadem sanxivit edicto in perpetuum valituro, quod in bonis, que post illud tempus obvenire contingeret fratribus Minoribus vel ordini ipsorum, exceptis ecclesiis, oratoriis, officinis et habitacionibus ac vasis, liberis, vestimentis divinis officiis dedicatis vel dedicandis, que ad ipsos evenirent in futurum, nullum ius seu dominium aliquod ordinacionis cuiuscumque a quocumque predecessorum suorum super hoc specialiter edite sancte Romane ecclesie acquiratur . Sed quo ad hoc ordinaciones huiusmodi revocavit. Et istud constituit , ut dictum, quia vices illius, qui veritas est, gerat in terris, vult in sancta Dei ecclesia non illa, que verbo tantum optinent, sed que re, pocius observari, tum quia vult professores illius ordinis non verbis tantum, non simulatis actibus operam dare sed operibus claris veritate suffultis, tum quia honor et gloria ecclesie Romane obnubilaretur, si tam perverse simulacioni, que profecto et ipsis simulantibus efficit et aliis materiam scandali subministrat dissimulando, illi omnino occurrere consentiret, tum quia non vult, quod in posterum sub pretextu vel pallio talis dominii temporalis verbalis, nudi et enigmatici tanta bona, que dicti fratres faciant, infici ac fomentis tantis malis, quanta procedunt, ex simulacione huiusmodi ministrare. Datum eodem anno ut prius. Verum quia antedictus frater Michael cum quampluribus suis complicibus eciam dicte constitucioni Ad conditorem canonum et cetera detrahebant et ambas Inter nonnullas, et Ad conditorem, condempnabant, idem Iohannes papa terciam edidit constitucionem, que incipit Quia quorundam mentes.","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.113-116","label":"2.5.pr.113 to 2.5.pr.116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.113"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.124-126","label":"2.5.pr.124 to 2.5.pr.126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.5.pr.124"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}