{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.137-149","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.137-149","ref":"2.6.pr.137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.137.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Ffuerunt eciam, qui dicerent eos omnes infames post penitenciam illam et in iure stare non posse, quia scilicet egerunt publicam penitenciam. Sed si forte diceretur illis, quod penitencia non fuit eis inflicta, sed eam sponte subierunt, et quod imposicio penitencie non facit infamiam, sed crimen, pro quo penitencia, sive sit inflicta sive non sit, agitur – non enim refert, si quis 〈sic〉 faciat vel similiter – respondetur, quod crimen non simpliciter, sed punitum sentencialiter reddit criminosum infamem, quod non fuit hic. Tercio anno Karoli, Domini MCCCL. pestilencia gravissima fuit in tota Theutonia, sic quod in plerisque locis vix tercia pars hominum superfuit. Nam preteritis proximis annis terras orientales ultramarinas , demum cismarinas, ut Ytaliam, Hyspaniam, Angliam et insulas plurimas vastaverat nec multis annis postea cessavit, licet cum aliquibus intersticiis temporum aliquociens fuit intermissa. Nunc hic nunc illic, de regione in regionem, de loco in locum morbido serpens contagio fetissime crebrescebat infinitam multitudinem absumendo in tantum, quod in civitatibus domus plurime, in regionibus multe ville sine habitatoribus vacue relicte horridum supervenientibus spectaculum pretendebant. Erat namque adeo contagiosa, / quod, ubicumque irrepsit, totam domum aut familiam simul tulit. Unde et medici curam infirmorum et communionem quasi omnino cautissime devitabant. Et quod humanarum mencium merito terret aures, consanguinei et amici quantumcumque proximi dilectissimorum suorum fugientes affectum, naturali subtracto humanitatis solacio decumbentes quosque in domibus et cubiculis, donec exalarent spiritum, solos et omni destitutos obsequio relinquebantur. Communiter siquidem, qui videbantur plurimo robore fore sani, morti iam 〈erant〉 proximi. Vix fuit spacium vite suis mortuis sepulture officium impendendi. Tamquam ipsi super mortuos ruerent adhuc vivi. Ymmo nec cimiteria sufficiebant funeribus, quin et nova loca pro sepultura in quampluribus locis eligerentur. Apparuerunt in corporibus subcutaneis erumpentes quedam elevaciones turgide, quasi incipiencium apostematum signa, cum ingenti doloris vehemencia infra III vel V dies celeriter suffocantes.","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.127-136","label":"2.6.pr.127 to 2.6.pr.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.127"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.150-157","label":"2.6.pr.150 to 2.6.pr.157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.150"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}