{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.83-91","citation":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.83-91","ref":"2.6.pr.83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.83.md","author":{"name":"Albertus monachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus"},"work":{"title":"World Chronicle 1273-1456","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Visio autem hec et eius adimplecio, sicud dictum est, per totam terram cunctis mirantibus et horrentibus est diffusa. Secundo anno Karoli, qui fuit annus Domini MCCCXLIX., Iudei per totam Theutoniam et per plures alias provincias, tumultu furente populari et in sedicionem concitato, universi cum mulieribus et parvulis ferro vel igne crudeliter et inhumaniter absumuntur aut propter divicias eorum copiosissimas, quas plerique et nobiles et alii pauperes et indigentes vel eciam eorum debitores usurpare querebant, quod verum esse credo, sicud de Templariis supra dictum est, aut propter aquarum invenenaciones per eos factas nequiter et maliciose ubique terrarum, quod verum esse non credo, quia ipsi obierunt sicud Christiani, quamvis illi fame fidem preberet pestilencia, que tunc in mundo sevissime grassabatur. Ad mortem quoque Iudei leti et quasi choreas ducentes properabant primo parvulos post feminas post semetipsos incendio tradentes , ne humana fragilitate per eos quicquam contra Iudaysmum ageretur . In quibusdam eciam locis per alios comburebantur, in quibusdam trucidabantur vel ut porci sevis barbaricoque modo mactabantur. Clenodia diu perdita et singularia multa, que iam transiverunt quasi in oblivionem , in archivis eorum inveniebantur. Eodem tempore gens sine capite, sui multitudine et adventus sui subitacione mirabilis universis, ex omnibus subito Theutonie partibus exsurgunt. Cruciferos se et flagellarios appellantes dicebantur quasi prophetice sine capite vel quia ad litteram capud non habebant, quo unirentur aut dirigerentur, vel quia sine capite, id est cerebro, id est sine prudencia , id est fatui fuerunt, speciem quidem pietatis pretendentes, sed fermento stulticiarum suarum omnia corrumpentes. Cruciferi autem dicebantur , vel quia crucem ante se ferebant in viis suis et illam sequebantur, vel quia cruce super vestes suas assuta significabantur. Fflagellarii vero dicti sunt propter flagella, quibus penitenciam agere videbantur. / Ffuit enim quodlibet flagellum baculus quidem, a quo III cordule in extremitatibus suis nodos magnos habentes dependebant, quod utrimque duo ferramenta sicut acus acuta per medios nodos in modum crucis transeuncia ad longitudinem medii grani triticei vel parum plus nodos ipsos exibant.","prev":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.62-82","label":"2.6.pr.62 to 2.6.pr.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.62"},"next":{"citation":"World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.92-111","label":"2.6.pr.92 to 2.6.pr.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albertus-monachus/world-chronicle-1273-1456/2.6.pr.92"},"credit":{"text":"Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000697.zip","quality":"proofread"}}