{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Relatio historico-curiosa 7","citation":"Albrecht Ritter, Relatio historico-curiosa 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa/7.md","author":{"name":"Albrecht Ritter","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-ritter"},"work":{"title":"Relatio historico-curiosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Verum enim vero de hac veteri Hercynia silua pluribus agere neque tempus neque pagellae huic scripturae destinatae sinunt, quare antiquitatis studiosos ad supra citatos scriptores aliosque remittimus; neque propositum nostrum nunc est, multis describere verbis Hercyniam hodiernam Saxoniae Inferioris, cui soli nomen famaque adhuc remansit, quae diuidit et interiacet Landgrauiatum Thuringiam, Ducatum Brunsuicensem et Principatum Halberstadensem, patens in longitudinem ab Occidente et quidem nobili oppido Brunsuicensi Soesen versus Orientem vsque ad vrbem notissimam Mansfeldam quindecim milliaria, in latitudinem vero a Meridie et quidem monasterio Ilfelda antiqua Hercyniae porta, i) Collegio suo illustri celebrata, versus Septentrionem vsque ad vrbem Wernigerodam sedem Comitum de Stolberg quatuor milliaria; quamuis omnium sit sermone celebratissima propter vrbes suas clarissimas, oppidaque, inprimis septem metallica Hercyniae Superioris nominatim Clausthal, Cellerfeld, St. Andresberg, Alrenan, Wildemann, Grund et Lautenthal, b) Kohneisens Bericht von Bergwercken pag. 7. quare butyrum, casei, verueces pingues ex silua Hercynia sunt notissimi, nobilissimi, et habentur cibus suauissimus. 3) B. Neander supra laudatus I. c. pag. 174. Ilfeldam dicit Hercyniae portam, nec incongrue; viatores enim frequentiores per montes hercynicos iter facientes primam dederunt; occasionem, vt lampas cum igne vigili lapidea, cuius rudera hodieque in nominato studiosorum horto supersunt, heit in ipsis Hercyniae faucibus poneretur, quo peregrinatores habeant, vbi preces ad Deum funderent, votaque nuncuparent sua pro felici itinere, cum eorum vita istis temporibus omnino dubia esset ob latrocinia caedesque plus saepius commissas, aliaque itinerum incommoda atque pericula, et eodem tempore, anno nimirum MCXC Elgerus Comes Honsteinensis cum dilecta sua vxore Lutrude prima monasterii iecit fundamenta. B Kriegk Lib. Art. Mag. Rector de Lyceo Ilseldensi meritissimus, quondam in Academia Salana praeceptor noster fidelissimus, dein Collega et Amicus etiam post pia fata honoratissimus in Progr. de superst. Culiu aeternae lucis MDCCX. promulgato, Leuckseld in Antiqu. Ilseld. pag. 16. Digitized by Google ca. an 5 α thal, adhuc duo Hercyniae Inferioris Strasberg et Zartzgerode; itemque propter fodinas suas ditissimas argenti, cupri, plumbi, cobalti, ferri; similiter propter machinas artificiosissimas et mirabiles, officinas argenteas, cupreas, orichalceas, ferreas; villas vtilissimas, equarias, viuaria, molas chartarias, serrarias, pascua, venationes, piscatus, lapicidinas marmoreas, cetera.","prev":{"citation":"Relatio historico-curiosa 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa/6"},"next":{"citation":"Relatio historico-curiosa 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/albrecht-ritter/relatio-historico-curiosa/8"},"credit":{"text":"Albrecht Ritter, Relatio historico-curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Relatio_historico-curiosa","quality":"ocr"}}