{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. epp. 1-8","citation":"Aldhelm, Ald. epp. 1-8","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/1.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. epp.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Fateor, o beatissime antistes, me dudum decrevisse, si rerum ratio ac temporum volitans vicissitudo pateretur, vicinam obtati natalis Domini sollemnitatem ibidem in consortio fratrum trepudians celebrare et postmodum vita comite vestrae caritatis affabili praesentia frui. Sed quia diversis impedimentorum obstaculis retardati, quemadmodum lator praesentium viva voce plenius promulgabit, illud perficere nequivimus, idcirco difficultatis veniam, precor, impendite! Neque enim parva temporum intervalla in hoc lectionis studio protelanda sunt, ei dumtaxat, qui solerti sagacitate legendi succensus legum Romanarum iura medullitus rimabitur et cuncta iurisconsultorum secreta imis praecordiis scrutabitur et, quod his multo artius et perplexius est, centena scilicet metrorum genera pedestri regula discernere et ad musica cantilenae modulamina recto sillabarum tramite lustrare, cuius rei studiosis lectoribus tanto inextricabilior obscuritas praetenditur, quanto rarior doctorum numerositas reperitur. Sed de his prolixo ambitu verborum ratiocinari stricta epistularis angustia minime sinit, quomodo videlicet ipsius metricae artis clandistina instrumenta litteris, logis, pedibus, poeticis figuris, versibus, tonis, temporibus conglomerentur, pathetica quoque septenae divisionis disciplina hoc est acefalos, lagaros, procilios cum ceteris | qualiter varietur, qui versus monoscemi, qui pentascemi, qui decascemi certa pedum mensura trutinentur et qualiter catalectici vel brachicatalectici seu ypercatalectici versus sagaci argumentatione colligantur. Haec, ut reor, et his similia brevi temporis intercapidine momentaneoque ictu apprehendi nequaquam valebunt. De ratione vero calculationis quid commemorandum, cum tantae supputationis imminens desperatio colla mentis compresserit, ut omnem praeteritum lectionis laborem parvi penderem, cuius me pridem secreta cubicula nosse credideram, et, ut sententiam beati Hieronimi, dum se occasio obtulit, depromam qui mihi videbar sciolus, rursus coepi esse discipulus? Sicque tandem superna gratia fretus difficillima rerum argumenta et calculi supputationes, quas partes numeri appellant, lectionis instantia repperi. Porro de zodiaco, XII signorum circulo, quae vertigine caeli volvuntur, ideo tacendum arbitror, ne ars opaca et profunda, quae longa explanandarum rerum ratione indiget, si vili interpretationis serie propalata fuerit, infametur et vilescat, praesertim cum astrologicae artis peritia et perplexa oroscopi computatio elucubrata doctoris indagatione egeat.","prev":null,"next":{"citation":"Ald. epp. 9-17","label":"9 to 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/9"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}