{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. epp. 105-117","citation":"Aldhelm, Ald. epp. 105-117","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/105.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. epp.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"DILECTISSIMO MIHI FILIO ET SIMVL DISCIPVLO AETHILWALDO ALDHELMVS EXTREMVS SERVORVM DEI SALVTEM. Quemadmodum te viva voce aliquotiens de aliquibus ammonere curavi, ita etiamnunc absentem paterna secundum Deum auctoritate fretus litteris exhortari non piget. Hoc enim ideo agimus, quia karitas Christi, sicut ait apostolus, urget nos. Itaque, fili mi carissime, licet adolescens aetate existas, vanissimis tamen oblectamentis huius mundi nequaquam te nimium subicias sive in cotidianis potationibus et conviviis usu frequentiore ac prolixiore inhoneste superfluis sive in equitandi vagatione culpabili seu in quibuslibet corporeae delectationis voluptatibus execrandis. Memento semper, quod scriptum est: Adolescentia et voluptas vana sunt. Amori quoque vehementiori pecuniae et omni saecularis gloriae Deo semper odibilis iactantiae nequaquam ultra modum inservias illius sententiae reminiscens: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? – Filius enim hominis venturus est in gloria sua et sanctorum angdorum et retribuet unicuique secundum opera sua. Sed multo magis, mi amantissime, vel lectionibus divinis vel orationi|bus sacris semper invigila! Si quid vero praeterea saecularium litterarum nosse laboras, ea tantummodo causa id facias, ut, quoniam in lege divina vel omnis vel paene omnis verborum textus artis omnino grammaticae ratione consistit, tanto eiusdem eloquii divini profundissimos atque sacratissimos sensus facilius legendo intelligas, quanto illius rationis, qua contexitur, diversissimas regulas plenius ante didiceris. Hanc autem epistulam iugiter inter ceteros, quos legis, libros habere non omittas, ut videlicet eius lectione creberrima de his, quae in ea scripta sunt, implendis mea vice possis ammoneri. Vale! ABBATIBVS WILFRIDI ALDHELMVS SALVTEM. ... Nuper furibunda tempestatis perturbatio, sicut experimento didicistis, fundamenta ecclesiae sicut quodam immenso terrae motu concussit, cuius strepitus per diversa terrarum spatia velut tonitruali fragore longe lateque percrebruit. Et idcirco vos viscerales contribulos flexis genuum poplitibus subnixa exposco prece nequaquam huius perturbationis strofa scandalizari, ne quisquam vestrum inertis segnitiei fide torpescat , etiamsi rerum necessitas exigat cum praesule proprio pontificatus apice privato tellure paterna propelli et quaelibet oporteat latorum regnorum transmarina aggredi rura.","prev":{"citation":"Ald. epp. 92-104","label":"92 to 104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/92"},"next":{"citation":"Ald. epp. 118-126","label":"118 to 126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-epp/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-epp/118"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. epp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}