{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 1229-1240","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 1229-1240","ref":"1229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1229.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"X Epitriti quidem non serviunt divisionibus, cum tamen in epitrito quarto arsis anticipet tempora quaterna et thesis terna. Δ Lex prosodiae promulgetur! X Epitritus quartus, si paenultima positione longa fuerit, acuto pronuntiatur accentu ut hostimentum id est aequamentum vel exagium trutinae; si vero paenultima naturarum legibus protelabitur, absque scrupulosa ambiguitate circumflexo profertur accentu ut contignatus, fortunatus. DE PROSODIA. Prosodia est signum sermonis iter rectum faciens legenti. | Sunt autem prosodiae .X.: acútus, gràvis, circumflêxus, lōnga, brĕvis, dasia, psili, apostrofus' hyfen ‿, hypodiastoli,, dividuntur autem haec in.IV.: in tonos, in tempora, in respirationes, in passiones. Tonus autem aut pertrahitur aut attrahitur aut medietas sillabae bonam vocem habens......; toni sunt tres: acutus, gravis, circumflexus. Acutus tonus est nota per obliquum ascendens in dexteram partem ut est páx, píx, nu̕x; gravis est a summo in dexteram partem descendens, ut est hòmo, bònus, pàrvus; circumflexus est nota de acuto et gravi facta, ut est mêta, mûsa, coepi. Tempus est significatio extensionis sive contractionis invisibilia discernens; tempora sunt duo: longum et breve. Longum est significatio productam litteram vocalem (indicans), ut est Arma virumque cano, Troiae | qui prīmus ab ōris; breve est significatio correptae vocalis, ut est Ingentes actus carmĭnă nostră cănunt. Spiritus est productio vocis: aut citata aut lenis de ore profertur; spiritus sunt duo: dasia et psili. Dasia est qualitas sillabae iuxta sonitum spirantis, ut est homo, habitans, habens; psili est qualitas sillabae, quae iuxta extremitatem labiorum profertur ut orator, adiit, orare. Passio est vox passibilis coniuncta et unita et divisibilia discernens; passiones sunt.III.: apostrofus, hyfen, hypodiastoli; apostrofus est signum extritae vocalis: 〈exteritur autem aut vocalis〉 una aut vocales duae, quod non habent Latini, sed Graeci; hyfen est coniunctio dictionis, ex duabus – perfectis imperfectis – compositae, ut est lucifer unigenitus, primogenitus; hypodiastoli est divisio compositarum litterarum propter ambiguitates, ut est viridique in litore conspicitur, sus; ut non erret, qui legat, ne prorsus ursum legat.","prev":{"citation":"Ald. metr. 1222-1228","label":"1222 to 1228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1222"},"next":{"citation":"Ald. metr. 1241-1252","label":"1241 to 1252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1241"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}