{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 1257-1266","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 1257-1266","ref":"1257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1257.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Et absurdum nempe arbitror, si te pertaesum sit affabiliter investigando et ventilando percurrere, quod me pertaesum non fuit difficulter commentando et coacervando digerere, si illud, inquam, te pigeat velut insolescentem ac delicatum paulatim masticare et ruminare, quod me non piguit utpote pistoris pinsentis officio functum commolere et tollere. Quamvis ergo mundanae dispensationis curis velut scopulis refluis algarum illisionibus et undarum circumlatrantium vorticibus fatigatus populorum frena commissorum a moderando gubernes, nequaquam tamen huius rei gratia praepeditus melliflua divinarum studia scripturarum neglegenda et sub huiusmodi occasionis praetextu parvi pendenda ducas. Nam inclitus ille Theodosius, ut prisca veterum opuscula produnt, qui totius propemodum mundi gubernans monarchiam maritabatur et regalibus florentis imperii sceptris undecies labente annorum circulo feliciter fungebatur, cotidiani sumptus alimoniam | et corporeae sustentationis edulium, in quibus mortalium vivacitas vescitur, in praecelso potestatis culmine antiquarii scriptoris mercimonia indeptus est, malens scripturarum emolumento litterarum carnalis vitae nutrimenta per laboris exercitium adipisci quam inertis desidiae torpore tabescens gratuitis epularum diliciis saginari. Unde etiam, cum Prisciani grammatici.XVIII. volumina, qui Romanae lumen facundiae vocabatur, propriis palmarum digitulis calce tenus digesta describeret, inauditam antecessoribus et inexpertam praeteritis saecu|lorum imperatoribus promulgabat sententiam posteris, ut reor, exemplum industriae derelinquens: Ego, inquit, Theodosius, totius orbis imperator, inter curas palatii hoc volumen propria manu descripsi et cetera. Propterea caelestis tubae clangor et supernae salpicis classica concrepuerunt dicentis: Non recedat liber legis de ore tuo et meditaberis in ea die ac nocte. Idcirco in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis! Quae est enim labentis mundi prosperitas aut fallentis vitae felicitas? Nonne simillima collatione ut somnium evanescit, ut fumus fatescit, ut spuma marcescit? Divitiae, inquit psalmigrafus, si adfuerint, nolite cor apponere! Utinam nobis praesentium rerum possessio non sit futurarum remuneratio!","prev":{"citation":"Ald. metr. 1253-1256","label":"1253 to 1256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1253"},"next":{"citation":"Ald. metr. 1267-1271","label":"1267 to 1271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/1267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/1267"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}