{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 178-185","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 178-185","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/178.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Sirorum quoque princeps, quem lurida leprae spurcitia membratim potius quam particulatim elefantino tabo contexerat, nonne peregrinantis vernaculae incitamento celeberrimum aggressus profetam, septenis vicibus horrentem corporis staturam Iordanis alveo acclinis et cernuus incurvans, regenerantis gratiae formam et secundae nativitatis praerogativam, quae ex utero sanctae ecclesiae fecundis visceribus per baptismi sacramentum fidelibus confertur, manifestissime declaravit ? Igitur septiformem supra memoratae supputationis calculum, qui misticisi sacrorum canonum floribus depingitur, nonne sextus eptatici voluminis textus celeberrimo triumphorum spectaculo et inexpertis usque ad id tempus rerum successibus declarat, quando genus electum et regale sacerdotium populusqae acquisitionis utpote stirpe | patriarcharum progenitus cum ingenti catervarum falange celebre municipium et superis invisum ebdomadae unius curriculo lustratum sonantibus septem sacerdotum salpicibus id est septem buccinis iubeleorum conciso clangore per classica crepitantibus solotenus dirutum funditus evertit? Quae rerum figura futurarum iuxta anagogen peractis septem saeculorum voluminibus horrendum ruituri mundi terminum et ultimam fugacis vitae clausulam portendere manifestatur. Ornamenta quippe universalis ecclesiae iuxta decreta veterum septenis | sacrorum officiorum gradibus continentur , quae a primo sacramentorum ordine nominatim distincta per exorcistas et acolitos incrementa virtutum capiunt et usque ad ipsa summi pontificatus gubernacula ac spiritales sacerdotum infulas pedetemptim pertingunt. Idcirco praxapostolon hoc est actus apostolorum totidem viros diaconatus officio functos et primitivae dispensatores ecclesiae probat, de quibus Arator poetica facundia fretus refert: Iura ministerii sacris altaribus apti In septem statuere viris! Sed pro dolor! statim in primo limine novellae religionis contra orthodoxam fidei regulam caninis latratuum rictibus ab eodem coetu nefandi Nicolaitae nascuntur, quorum secta quam perniciosis errorum radicibus pululaverit et quam venenatis hereticae pravitatis frondibus succreverit, apocalipsis angelica relatione propalans patefecit, quod quinto hereticorum capitulo manifestius liquet. Sed ad propositum revertar! Nam duplex et anceps Nilotic i regnatoris somnium futurorum praesagia portendens , quo septenas spicarum glumulas fertilis culmi summitate maturescentes cum totidem buculis corpulenta crassitudine saginatis amoena riparum virecta carpentibus contemplabatur, praedictis numerorum speciebus minime refragari deprehenditur.","prev":{"citation":"Ald. metr. 175-177","label":"175 to 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/175"},"next":{"citation":"Ald. metr. 186-193","label":"186 to 193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/186"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}