{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 194-200","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 194-200","ref":"194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/194.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Quid referam Atlantidas patronimico dictas vocabulo, quas Graecorum traditio a pluralitate pliadas, Latina a verno tempore vergilias seu a merulento palmitum racemo botrum nuncupaverat? quae dum obliquis linearum anfractibus a climate orientali emergentes, qua croceum solis iubar exortum terris infunditur, metam circuli peragunt, pulchre universalis ecclesiae septinariam charismatum distributionem totidem siderum claritate praefigurant. Astrorum quoque situs, quae lingua Argivorum hyadae dicuntur, de quibus Mantuanus vates legitur cecinisse Arcturum pluviasque hyadas geminosque triones et quas Romulea latinitatis antiquitas suculas vocitavit, septiformis esse monstratur ante frontem aethralis tauri locatus, qui zodiaco circulo inter.XII. signa continetur, unde mathematici fatum fortunam vel genesim aut suprema Parcarum fila, de quibus Maro in bucolicis 'Talia', inquit, 'saecla' suis dixerunt 'currite' fusis Concordes stabili fatorum numine Parcae, se divinare et praenoscere posse ridiculosa stoliditate arbitrabantur. Nec non et planetarum dispar volubilitas, quae praecipitem caeli vertiginem, ut praefati sumus, diverso linearum tramite moderantur, septenis stellarum curriculis licet inaequali annorum corona rotatur. Sed et furva no|cturnae caecitatis latibula, de quibus cautum est: Posuit tenebras latibulum suum, quae tetro telluris umbraculo generata perhibentur, .VII. partibus singillatim sequestratis dirimuntur hoc est conticinio, intempesto, crepusculo etc. Fidiculam quoque concordi modulationis armonia resonantem.VII. constare fidibus rithmica musicorum regula declarat, ut Vergilius.VII. inquit discrimina vocum;.VII. simili modo spiritalis bibliothecae formulas | et divinae legis regulas catholica praecessorum monimenta luce clariora demonstrant. Sed mihi, ut poeta refert, Ante diem clauso componet vesper Olimpo et alibi Ante leves ergo pascentur in aethere cervi Et freta destituent nudos in litore pisces, Ante pererratis amborum finibus exul Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrin, – Quam totos possim legum decerpere flores, Qui numeris.VII. monstrent exempla sacratis. Sed forte quilibet scrupulosus clanculo cordis cogitatu epistularem perscrutans rusticitatem perquirat et percontetur, cur septinariae supputationis calculus, quem per utrumque testamentorum canonem explanandarum rerum necessitate coactus congesseram , iterum atque iterum septuplo et septuplo perplexa revolutione replicetur.","prev":{"citation":"Ald. metr. 186-193","label":"186 to 193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/186"},"next":{"citation":"Ald. metr. 201-205","label":"201 to 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/201"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}