{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 242-262","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 242-262","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/242.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Nam ratio exigit, ut in pleno versu.XXIV. tempora sint; admisso itaque trocheo minuitur temporum numerus et erunt tempora.XXIII., qui est versus colobos. Δ Superius dixisti.V. genera versuum esse in dactilico exametro; quae sint, nominatim dicito. Exameter, pentameter, tetrameter, trimeter, dimeter. Δ Exameter rectius dicitur an exametrus? Utrumque ut Evander et Evandrus, quorum unum venit ex Graeca enuntiatione, alterum ex Latina. Δ Exameter ergo sive exametrus quot pedibus caeditur?.VI. dactilo et spondeo cireum se positis aut alterna interpositione variatis. Δ Exametri versus genera quot sunt? Tria. Δ Quae? Exameter dactilicus, exameter heroicus, exa|meter iambicus, qui et senarius, qui constat ex simplicibus sex, idemque ex duplicibus trimeter. Δ Quid ergo? si versus exameter sex spondeis constiterit, poterit dici dactilicus ? Vocatur quidem versus spondiazon, sed metrum dactilicum; nam eiusmodi compositio nonnisi in dactilicum metrum cadit. Δ Qui sunt versus exametri dactilici? Qui tantum sex pedibus dactilicis constant praeter bella et facta heroum quodlibet aliud continentes, ut, puta, sunt bucolica et georgica ceteraque huiusmodi. Δ Qui sunt exametri heroici? Qui bella et heroum res gestas complectuntur, veluti est Ilias Homeri vel Aeneidos Vergilii vel 〈libri〉 Lucani proelia Caesaris et Pompei decantantis. Δ Quis est pes quintus? Dactilus. Δ Quare quintus dactilo competit? Quia semper in versu, exceptis aliis locis, quibus varie ponitur, quintam regionem proprie obtinet minusque lenis est versus, qui quinto loco spondeum habuerit, et vocatur spondiazon , ut est ille Aut leves ocreas lento ducunt argento et ideo nec in fine dactilus debet poni nec spondeus in quinto loco, ideoque spondeus a quibusdam imus pes cognominatur, quod regionem sextam sibi vindicet. Δ Qui modus est sillabarum in versu exametro dactilico sive exametro heroico?","prev":{"citation":"Ald. metr. 230-241","label":"230 to 241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/230"},"next":{"citation":"Ald. metr. 263-274","label":"263 to 274","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/263"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}