{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 263-274","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 263-274","ref":"263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/263.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Omnis versus exameter dactilicus sive heroicus a.XII. sillabis crescit usque ad decem et septem; nam qui minimus est, habet sillabas non minus quam.XII. A Quid ergo? nonne plerumque invenimus versum.XVIII. aut.XIX. seu.XX. sillabarum, ut sunt hi Sed revocare gradum superasque evadere ad auras item Laurus erat tecti in medio, in penetralibus altis item Aut onera accipiunt venientum et agmine facto item Cara mihi ante | alias neque enim novus iste Dianae. Sunt quidem plerique sillabarum.XVIII., at vero.XIX. raro et.XX. aut vix aut nequaquam reperiri queunt. Verum sciendum est in metrica ratione numquam computari eas sillabas, quas superius diximus sinaliphae metaplasmum intercipere; quo fit, ut omnes illi versus, qui supra dictum sillabarum numerum videntur excedere, detractis sinaliphis ad.XVII. aut.XVI. aut etiam ad.XV. redigantur, veluti sunt illi, quos supra exempli gratia posueras. Unde sciendum est nullum versum dactilicum exametrum inveniri posse, qui numerum sillabarum.XVII. videatur excedere. Itaque omnis versus dactilicus exameter infra hunc numerum usque.XII. sillabas terminatur. Δ Precor hoc lucidius exponi et clarius enodari. Versus dactilicus exameter, si solis spondeis constiterit, erit.XII. sillabarum; si unum dactilum habuerit,.XIII.; si duos,.XIV.; si tres,.XV.; si quattuor,.XVI.; si quinque,.XVII.: ita, quoties dactilus accesserit, toties una sillaba crescit. Δ Exameter versus dactilicus per quot species variari decernitur? Quantum metrica ratio declarat,.XXXII. scemata habet. Δ Has scematum species per ordinem apertius explana! In versu.XII. sillabarum una species est: hic est, quem superius diximus monoscemum nuncupari; is quippe sine ulla varietate omnes in se spondeos habet, qui ob hoc spondiazon vocatur, ut est Hi producuntur legati Minturnenses, | quod genus versificationis adeo durum et horrens est, ut Albinus in libro, quem de metris scripsit, vetet spondeo totum concludere versum; sed adiuncto dactilo quinta regione aptius comitur.","prev":{"citation":"Ald. metr. 242-262","label":"242 to 262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/242"},"next":{"citation":"Ald. metr. 275-290","label":"275 to 290","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/275"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}