{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 310-319","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 310-319","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/310.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Itaque sicut in versu.XIII. sillabarum dactilus.V. locis invenitur, ita in hoc.XVI. sillabarum spondeus isdem locis alternare cognoscitur et dicuntur pentascemi propter praedicta quina scemata. Δ Eorundem scematum species, quae ordine praepostero poeticis versibus prolatae sunt, per ordinem | legitime quinquies quadrare absurdum non opinor. Heroicus versus.XVI. sillabarum.IV. dactilis constans.V. species continet ita: loco primo, secundo, tertio et quarto dactilus Iam veneranda Dei soboles cruce mundum salvat; loco primo, secundo, tertio et quinto dactilus Iam veneranda patris soboles salvat cruce mundum; loco primo, secundo, quarto et quinto dactilus En veneranda Dei proles cruce | saecla coruscat; loco primo, tertio, quarto et quinto dactilus Iam pietas immensa Dei cruce cuncta beavit; loco secundo, tertio, quarto et quinto dactilus Mundum iam veneranda Dei soboles cruce salvat. Δ Quid igitur? in versu sillabarum.XVII. quot scemata autumas calculanda? Similiter in eo, ut in.XII. sillabis, unum scema contineri adstipulor. Δ Quomodo vel quo pacto fieri potest, ut minimus versus et maximus concordi scematum lege decurrant , cum tantopere sillabarum numero discrepent? Quia ibi spondeus.V. constat locis, hic vero dactilus totidem locis inseritur excepto ultimo pede, quem necesse est disillabum esse, ne sillabarum amplior numerus crescat. Δ Dogmatistae sententiis et doctoris sermonibus credula praecordia pando, sed tamen id certius ex priscis veterum poematibus experiri cupio. Chronica Eusebii Vergilium imminente metu mortis cecinisse tradunt et epigramma, quod epitafium vocatur, ad suprema exequiarum funera composuisse dicendo Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc; scanditur ita: mantua. megenu. itcala. brirapu. erete. netnunc. Quem Lucanus aemulans his verbis imitabatur dicens Corduba me genuit, rapuit Nero, proelia dixi; idem libro sexto Undique praecipiti scopulis removentibus aequor; scanditur ita: undique. praecipi. tiscopu. lisremo. ventibus. \\ aequor.","prev":{"citation":"Ald. metr. 301-309","label":"301 to 309","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/301"},"next":{"citation":"Ald. metr. 320-330","label":"320 to 330","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/320"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}