{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 607-625","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 607-625","ref":"607","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/607","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/607","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/607.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Hac gaza ditor, quoniam sum proximus axi, Qui Ripheis Scithiae praelatus montibus errat, Vergilias numeris aequans in arce polorum; Pars cuius inferior Stigia Letheaque palude Fertur et inferni manibus succumbere nigris. LIV. COCVMA DVPLEX. Credere quis poterit tantis spectaeula causis Temperet et fatis rerum contraria fata? Ecce larem, laticem quoque gesto in viscere ventris, Nec tamen undantes vincunt incendia limphae Ignibus aut atris siccantur flumina fontis, Foedera sed pacis sunt flammas inter et undas; Malleus in primo memet formabat et incus. LV. CRISMAL. Alma domus veneror divino munere plena, Valvas sed nullus reserat nec limina pandit, Culmina ni fuerint aulis sublata quaternis, Et licet exterius rutilent de corpore gemmae, Aurea dum fulvis flavescit bulla metallis, Sed tamen uberius ditantur viscera crassa Intus, qua species flagrat pulcherrima Christi: Candida sanctarum sic floret gloria rerum, Nec trabis in templo, surgunt nec tecta columnis. LVI. CASTOR. Hospes praeruptis habitans in margine ripis Non sum torpescens, oris sed belliger armis, Quin potius duro vitam sustento labore Grossaque prosternens mox ligna securibus uncis; Humidus in fundo, tranat qua piscis, aquoso Saepe caput proprium tingens in gurgite mergo. Vulnera fibrarum necnon et lurida tabo Membra medens pestemque luemque resolvo necantem; Libris corrosis et cortice vescor amara. LVII. AQVILA. 'Armiger infausti Iovis et raptor Ganimidis' Quamquam pellaces cantarent carmine vates, Non fueram praepes, quo fertur Dardana proles, Sed magis in summis cicnos agitabo fugaces Arsantesque grues proturbo sub aetheris axe. Corpora dum senio corrumpit fessa vetustas, Fontibus in liquidis mergentis membra madescunt; Post haec restauror praeclaro lumine Phoebi. LVIII. VESPER SIDVS. Tempore de primo noctis mihi nomen adhaesit, Occiduas mundi complector cardine partes; Oceano Titan dum corpus tinxerit almum Et polus in glaucis relabens volvitur undis, Tum sequor, in vitreis recondens lumina campis Et fortunatus, subito ni tollar ab aethra, Ut furvas lumen noctis depelleret umbras.","prev":{"citation":"Ald. metr. 580-606","label":"580 to 606","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/580","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/580"},"next":{"citation":"Ald. metr. 626-650","label":"626 to 650","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/626"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}