{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. metr. 749-776","citation":"Aldhelm, Ald. metr. 749-776","ref":"749","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/749","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/749","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/749.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. metr.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"LXXXV. CAECVS NATVS. Iam referam verbis tibi, quod vix credere possis, Cum constet verum fallant nec frivola mentem. Nam dudum dederam soboli munuscula grata, Tradere quae numquam poterat mihi quislibet alter, Dum Deus ex alto fraudaret munere claro, In quo cunctorum gaudent praecordia dono. LXXXVI. ARIES. Sum namque armatus rugosis cornibus horrens, Herbas arvorum buccis decerpo virentes, Et tamen astrifero procedens agmine stipor, Culmina caelorum quae scandunt celsa catervis. Turritas urbes capitis certamine quasso Oppida murorum prosternens arcibus altis. Induo mortales retorto stamine pepli; Littera quindecima praestat, quod pars domus adsto. LXXXVII. CLIPEVS. De salicis trunco, pecoris quoque tergore raso Componor patiens discrimina cruda duelli. Semper ego proprio gestantis corpore corpus Conservabo, viri vitam ne dempserit Orcus. Quis tantos casus aut quis tam plurima leti Suscipit in bello crudelis vulnera miles? LXXXVIII. BASILISCVS. Callidior cunctis aura vescentibus aethrae Late per mundum dispersi semina mortis; Unde horrenda seges diris succrevit aristis, Quam metit ad scelera scortator falce maligna; Cornigeri multum vereor certamina cervi. Namque senescenti spoliabor pelle vetustus Atque nova rursus fretus remanebo iuventa. LXXXIX. ARGA LIBRARIA. Nunc mea divinis complentur viscera verbis Totaque sacratos gestant praecordia biblos; At tamen ex isdem nequeo cognoscere quicquam: Infelix fato fraudabor munere tali, Dum tollunt dirae librorum lumina Parcae. XC. PVERPERA GEMINAS ENIXA. Sunt mihi sex oculi, totidem simul auribus hausi, Sed digitos decies senos in corpore gesto; Ex quibus ecce quater denis de carne revulsis Quinquies at tantum video remanere quaternos. XCI. PALMA. Omnipotens auctor, nutu qui cuncta creavit, Mi dedit in mundo tam victrix nomen habendum. Nomine nempe meo florescit gloria regum, Martiribus necnon, dum vincunt proelia mundi, Edita caelestis prensant et praemia vitae; Frondigeris tegitur bellantum turma coronis Et viridi ramo victor certamine miles.","prev":{"citation":"Ald. metr. 727-748","label":"727 to 748","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/727","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/727"},"next":{"citation":"Ald. metr. 777-794","label":"777 to 794","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-metr/777","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-metr/777"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. metr.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}