{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. Virg. Carmen 145-191","citation":"Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 145-191","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/145.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. Virg. Carmen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"His igitur gradibus pandit regnator Olimpi\nAulae caelestis valvas et limina vitae;\nQuos numero supra ternos iam diximus ante.\nHis quoque fecundo largitur semine fruges,\nQuas pia perpetui praedixit gloria regni\nGlescere sulcati per squalida iugera ruris.\nSanctis centenos meritorum iure maniplos\nVirginibus iugiter fecundos sorte spopondit,\nQui falsas mundi contemnunt pectore pompas\nFetida calcantes spurcae contagia carnis;\nAt vero decies senas de cespite ruris\nFruges deprompsit caelorum gloria Christus:\nQuos proprie casti carpunt de rure maniplos,\nQui modo disrumpunt conubia nexa tororum\nEt demunt proprias devota mente lecebras\nMundanae licita spernentes gaudia pompae;\nSed demum decies metens ex aequore garbas\nTernas accipiet, qui vincla iugalia nectit\nNec penitus calcat licitae commercia vitae,\nSed magis in mundo sobolem generare nepotum\nProgeniemque libens exoptat gignere stirpis.\nQuapropter cuncti, quos flammat cura pudoris\nEt quorum integritatis amor praecordia pungit,\nSpiritus ac castae coniungant foedera carnis,\nDum divina docet duplam sententia vitam!\nCorporeis nam anima praefertur gestibus alma.\nIdcirco iugiter mentis monarchia regnet,\nUt non insultent animam fantasmata carnis\nNec vincat dominam stolido bernacula gestu\nAut umquam regnet contemptu serva superbo!\nNunc igitur raros decerpant carmina flores,\nE quis virgineas valeant fabricare coronas!\nQuid plus caelicolas iuvat in certamine nostro\nQuam integritatis amor regnans in pectore puro?\nNamque pudicitiae superos praeconia pascunt;\nCui licet in terris stirpis generamina surgant,\nAttamen in caelis virtutum culmina scandit.\nVirginitas castam servans sine crimine carnem\nCetera virtutum vincit praeconia laude;\nSpiritus altithroni templum sibi vindicat almus,\nTaliter immunis flagrat si corde voluntas,\nSanctus apostolicae cecinit dum sermo loquelae:\n'Nescitis, quod fana Dei sint ilia vestra?\nSpiritus in vobis habitat iam iure Tonantis!'\nQuae temerare nefas est et maculare piaclo.\nVirginitas fulget lucens ut gemma coronae,\nQuae caput aeterni praecingit stemmate regis;","prev":{"citation":"Ald. Virg. Carmen 97-144","label":"Lines 97-144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/97"},"next":{"citation":"Ald. Virg. Carmen 192-241","label":"Lines 192-241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/192"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}