{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. Virg. Carmen 2636-2685","citation":"Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2636-2685","ref":"2636","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2636","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2636","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2636.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. Virg. Carmen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen","urn":null},"verse":true,"words":298,"text":"Hoc scelus amborum strofoso crimine gestum\nCastigat ex superis prospectans arcibus ultor.\nNamque cruenta canes linxere fluenta tyranni,\nQua dudum. occubuit scopulorum grandine vasta\nInnocuus princeps, qui nullum laeserat armis;\nIezabel vero, quae tomum scripsit ad urbem\nAtque probos domini multavit dira profetas,\nAcriter horrendi discerpunt dente molosi\nMembraque purpureo tabo perfusa ruebant.\nSic quoque quassatis princeps sub moenibus urbis\nPerdidit aurati vitam per lucra metalli;\nTale fuit letum miserorum forte clientum,\nQuos simul ad mortem saxorum turba terebat,\nCum domini populus muri pinnacula septem\nDenso vallaret cuneo fulgentibus armis:\nSalpicis et clangor necnon et classica sistri\nHorrendum incussere metum per corda virorum;\nMox eversa ruunt urbis fastigia fractae,\nQuae dudum steterant, septenis arcibus amplae.\nAurea sic cupidus cumulans crepundia quaestu\nFarcit egens iugiter fulvo nummismate saceum\nEt tamen expleri rabies ambusta negatur,\nCeu laris accensi crepitant incendia flammis\nAmplius et, quanto fuerint augmenta rogorum,\nTanto plus sitiunt, ut torris fomite flagrent:\nSic igitur cupidus necnon infernus et ignis\nConferri possunt terno paradigmate rerum.\nAst vero quartam trux congregat Ira catervam,\nQuae semper furibunda cupit discrimina belli\nEt ciet ad pugnam mentes discordia fratrum,\nDum copulata piae disrumpit foedera pacis;\nEx hac nascuntur caedes cum strage nefanda\nEt clamor vocis, simul indignatio frendens.\nSed moderata gestat cetram Patientia contra\nAtque cruentatum ferro fractura cerebrum\nIrae bacchantis strepitum compescit inormem,\nVincere ne valeat furiarum maxima mentes,\nQuamvis Gorgoneo stridat maculata cruore\nAtque venenatis mordendo sibilet ydris,\nDum caput ex herebo nigrantis filia Noctis\nTollit et in mundum Stygiis emersa latebris\nSuscitat Allecto scaevas ad scandala mentes.\nHaec solet ad bellum ferratos ducere contos\nHorrida facturos animabus vulnera sanctis,\nNostras ni dominus mentes defendat inermes.\nTristitiae quinto grassantia bella tumultu\nVirtutum muros et propugnacula frangunt\nTironesque Dei vexant crudelibus armis\nQuaeque pusillanimis trux desperatio mentis\nOpprimit incautum obtentu rancoris amari;","prev":{"citation":"Ald. Virg. Carmen 2586-2635","label":"Lines 2586-2635","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2586"},"next":{"citation":"Ald. Virg. Carmen 2686-2730","label":"Lines 2686-2730","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2686","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2686"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}