{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. Virg. Carmen 2828-2885","citation":"Aldhelm, Ald. Virg. Carmen 2828-2885","ref":"2828","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2828","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2828","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2828.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. Virg. Carmen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen","urn":null},"verse":true,"words":355,"text":"Vinea parva mihi flaventes protulit uvas,\nQuamvis in gracili vernaret pampinus arvo;\nUnde pudicitiae carpens de palmite botros\nOcius expressi metrorum paucula musta.\nMon tamen arbitror, quod acescant prorsus in aevum\nAut dentes stridant in potu forte bibentum,\nMi fallax caupo strofas infundat aquosas,\nQui solet interdum mercantes fallere, limphis\nDum studet in cupis defruti perdere nectar\nTaliter adstipulans natos de vite racemos,\nE quibus in praelo plantis contunditur uva.\nIam tempus cogit currentes cludere versus\nRustica magnificis condentem carmina sanctis,\nTerminus aequoreo dum venit margine metri;\nFonti spumosas ut nauta transfretat undas,\nMaxima permodica emensus mox caerula lintre\nAttigit obtatum lassus de gurgite litus\nTurgida ventosis deponens carbasa malis\nAntemnasque simul solvens de parte rudentum.\nAnchora fluctivagam nunc sistat metrica barcam,\nUt saltem in portu quassatus navita flustris\nAd requiem tendens obtata sorte fruatur!\nHos igitur pauper supplex obsecro patronos\nVirgineis proprium comentes actibus aevum\nEt famulas domini precibus pulsabo misellus,\nIntegritate sua quae Christi regna merentur\nLimpida stelligeri scandentes culmina caeli,\nUt dominum pulsent clamosa voce Tonantem,\nQui solet indignis ultro miserescere bernis\nConversisque reis noxarum solvere vincla,\nQuatenus ante diem, qui vitae lumina claudit,\nNec non ante diem, qui mortis limina pandit,\nCuncta piaclorum solvantur gesta meorum\nEt, quodcumque mali gessit lasciva iuventus,\nDeleat aeternus, caelorum gloria, Christus:\nClementer veniam tribuens peccata remittat\nActibus aut dictis seu solo noxia sensu!\nSic mihi dignetur sanctorum summa potestas\nPraesidium misero devotum ferre vicissim,\nQuos ego virgineo descripsi carmine metri,\nUt minime lateant castorum serta per orbem,\nQualiter ex propria meruissent carne coronas!\nSed vos, virgineis comit quas infula sertis,\nHoc opus adversus querulos defendite scurras\nReprehensorum claudentes labra loquentum,\nCum tamen haud metuam scurrarum dicta legentum,\nQui malunt vatum scedas lacerare canentum,\nDum furvas verbi quaerunt in luce tenebras\nPlanaque rimantur tortas per rura salebras,\nLittera si titubet vel certe sillaba nutet,\nSi genus aut numerus vel casus ab ordine cedat,\nSi persona triplex maneat duplexque figura\nQuinquies et currant verborum tempora rite,\nNec tamen emendant titubantis gramma poetae:\nSic semper cupiunt scriptorum carpere cartas,\nUt caper hirsutus rodit cum dente racemos\nFloribus evacuans frondenti palmite vites,\nQui quondam vexit populi in deserta piaclum,","prev":{"citation":"Ald. Virg. Carmen 2779-2827","label":"Lines 2779-2827","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2779","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2779"},"next":{"citation":"Ald. Virg. Carmen 2886-2930","label":"Lines 2886-2930","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2886","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-carmen/2886"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. Virg. Carmen. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}