{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. Virg. Prosa 320-328","citation":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 320-328","ref":"320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/320.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. Virg. Prosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Unius tamen ebdomadis indutias a parentibus poposcit, ut nutum supernae maiestatis argumentis evidentibus experiretur. Qua peracta intercapidine somno sopitus et sopore depressus vidit Christum in oromate dixisse: Exurge! ne timeas nec suasiones verborum vel voltmtatem parentum horrescas! Accipies enim coniugem, \\ quae te non polluendo a me separet, sed per te virgo perseveret; et infra: Multi iuvenes et virgines per vestram doctrinam vel vitam caelestis exercitus probabuntur et reliqua. Suscipitur itaque de thalamo beata virgo vocabuli praesagio Basilissa, hoc est regina, formosa frontis effigie, sed formosior cordis castitate, venusta, inquam, liniamentis membratim corporalibus, sed plus venusta suatim cicladibus compta spiritalibus. O quanta caterva credentium in utroque sexu fetidas facinorum cloacas calcitrans et putida vitiorum volutabra abominans illorum magisterio ad fidem catholicam conversa cum martirii tropeo triumphans agonizavit, siquidem plura monachorum ergasteria in celeberrimo Antiochiae municipio, quae est metropolis Aegipti, opitulante Christo construxere, in quibus militum Christi circiter.X. milia sub distincto Iuliani regimine conversantia et nequaquam a sanctae religionis tramite per obliquos anfractus dextra laevaque declinantia regulariter vixerunt. Basilissa vero Deo dicata bis quingentenos sanctae messis manipulos evangelicae praedicationis falce metens in area tortoris triturandos et horreis caelestibus condendos invexit. Postremo cum effera persecutorum rabies sacrosanctos ecclesiae tirones feralibus edictis et ferocibus tormentorum cruciatibus truciter ingruens grassaretur et catholicae fidei propugnaculum saecularis argumenti ballista quassatum atrocisque machinae arietibus subrutum funditus evertere moliretur, quis ubertim angusto stili textu effari valeat, quanta idem Iulianus cum ceteris commanipularibus et eiusdem propositi sodalibus martirizando perpessus sit? Marciano praeside in alto tribunalis culmine vel theatri pulpito contionante nodosis fustibus et cruentis mastigiis sine respectu pietatis flagellatus a cultura Christi flecti nequivit. Quinimmo pupillam percussoris evulsam, qui sibi crudeliter flagrorum vibices irrogabat, quamvis ut magus putenti lotio umectaretur, incolomem restituit.","prev":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 309-319","label":"309 to 319","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/309"},"next":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 329-336","label":"329 to 336","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/329"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}