{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. Virg. Prosa 420-428","citation":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 420-428","ref":"420","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/420","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/420.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. Virg. Prosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Tertiam vero cum Sapricius, orthodoxorum cruentus carnifex, non solum ad nuptias, sed ad nefandas | quoque idolorum culturas et ineptas gentilium caeremonias cogere nequiret, confestim furibundus catastarum crudelitatem exercuit, lividas palmarum vibices exhibuit, torrentes lampadarum flammas applicavit. Duabus quoque feminis, quae nuper a fide naufragaverant et a Christi consortio apostataverant, eandem tradidit depravandam, sed versa vice earundem probrosas apostatarum cicatrices poenitudinis medicamento ita salubriter curavit, ut statim ordine praepostero doctricem propriam ad martirii palmam praecederent. Verum cum egrederetur crudele praetorium, Theophilo cum cachinnanti cavillatione flagitanti, ut de paradiso sponsi caelestis, ad quem se properare fatebatur, rata fructuum munuscula mitteret, quod cum calumniae gannatura prolatum, in veritate completum est. Nam pridemquam pateretur et cruentis mucronibus truncanda subderetur, tria mala cum purpureis totidem rosis ad eundem Theophilum distinasse describitur. Qui huius rei gratia propriae occasionem salutis adeptus rubicundis martirii sertis coronabatur. XLVIII. CONSTANTINA, integerrimae virtutis virago, Constantini filia, qui per idem tempus tripertiti mundi monarchiam prosperis successibus gubernasse dinoscitur, nonne cunctas propemodum Romanorum praetorum filias omnemque paene generosam feminini sexus sobolem ac pulcherrimam pubertatis indolem famosae virginitatis rumore comperto ad culturam Christianae religionis et coronam castitatis colloquio incitavit , sermone suasit, exemplo instigavit, ita dumtaxat, ut unamquamque spreto nuptiali thalamo et maritali luxus commercio caelestis sponsi amplexus enixius satagere et inter virgines sapientes cum limpidis lampadibus properare ducta crebro suspiria faterentur, quod plenius de conversatione illius scripta dogmatibus opuscula produnt? Cuius rei Attica et Arthemia illibatae virginitatis pudicitia florentes satis evidens documentum declarant. Quarum genitor Gallicanus, (quo), dum Constantinus, Constantii filius in Britannia ex pelice Helena genitus, sceptris imperii | poteretur, nullus in Romana monarchia praestantior extitit et quem solum prae omnibus tribunicae potestatis personis et procerum magistratibus dignissimum ratus est, cui Constantinam regali prosapia genitam propter secundos bellorum exitus et prosperos triumphorum suceessus nuptiali dote subarraret et ad copulae contubernium, si rerum ratio pateretur , desponsaret, eruta radicibus paganorum cultura ad fidem catholicam conversus est.","prev":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 413-419","label":"413 to 419","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/413"},"next":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 429-435","label":"429 to 435","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/429"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}