{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. Virg. Prosa 429-435","citation":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 429-435","ref":"429","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/429","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/429.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. Virg. Prosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Qui solus ea tempestate Scithicae gentis impetum, quae cum infinito duelli apparatu a circio proficiscens Traciarum provincias hostiliter populabatur, perferre potuisse tradebatur. XLIX. HIS igitur praefatis virginum catervis nequaquam Eustochii et Demetriadis virtutum rumusculus, qui passim per Europam crebrescens diffunditur, a nostris litterarum scedulis et apicum pittaciolis excludatur. Quarum prior, favorabilis filia Paulae et beatae Blesellae germana, adeo apud Occidentis imperium solerti librorum ingenio praedita claruit, ut in orthodoxorum bibliothecis, ubi sagacissimi Hieronimi commenta recitantur, illius quoque opinio crebra lectionis assiduitate divulgetur, siquidem sexies terna vel ter sena in Esaiae vaticinium volumina ad eandem prolixa sermonum serie virginem describuntur. Sed et residua canonicarum commentariola scripturarum , quae praefatus divinae legis interpres et matris solertia et virginis compulsus industria desuda(vi)t, universa singillatim commemorare pertensum est, quae vestrae sagacitatis filosofiam per patentes librorum campos (curiose) cursitantem nequaquam delitescere reor; cui etiam exortatorium de virginitate servanda insigniter edidit opusculum. Secundam vero nobili stirpis prosapia oriundam in tantum vagabunda rumorum praeconia extollebant, ut etiam transmarinis litterarum caracteribus imbuta usque ad summam virtutis farum virgineis meritorum gradibus conscenderit, siquidem flagitante eiusdem genetrice volumen prolixa et lepida sermonum serie digestum ad praefatam Christi tirunculam citra pontum dirigitur, in | quo rudimenta vitae illius caraxantur ita: Scribendum est igitur ad Demetriadem, virginem Christi, virginem nobilem, virginem divitem et, quod his maius est, ardore fidei nobilitatem divitiasque calcantem et infra: Quae summo loco nata, in summis opibus summisque deliciis nutrita tantis tamque variis vitae huius blandimentis velut tenacissimis quibusdam vinculis irretita subito eruperit cunctaque simul bona corporis animi virtute matarit; et post pauca Meminit enim, inquit, quas mundi opes gloriamque respuerit, quas denique contempserit vitae praesentis illecebras, quibus voluptatibiis renuntiaverit. Rursus ante calcem voluminis, cum supremi examinis exemplum terroremque iudicantis, qui aequa discretionis bilance singulorum facta trutinabit, eleganter exponeret, ita exorsus est: Recens factum est, quod ipsa vidisti, cum ad stridulae bucinae sonum Gothorumque clangorem lugubri oppressa metu domina orbis Roma contremuit et infra Si ita, inquit, mortales timemus hostes et humanam manum, quid faciemus, cum coeperit clangor et terribilis tuba intonare de caelo et ad illam archangeli vocem omni bucina clariorem totus simul remugiet mundus? – Tunc tu iustorum choris et sanctis comitata virginibus in sponsi obviam obvolas et cetera.","prev":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 420-428","label":"420 to 428","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/420"},"next":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 436-442","label":"436 to 442","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/436"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}