{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ald. Virg. Prosa 436-442","citation":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa 436-442","ref":"436","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/436","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/436.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Ald. Virg. Prosa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"L. GLORIOSAS itidem passiones trium germanarum Chioniae et Irenis atque Agapae, quae sub confessionis titulo et sanctae virginitatis praeconio pari tripudio triumpharunt, rusticis saltim scedarum apicibus caraxemus! Quarum celebrandis rumoribus longe lateque crebrescentibus Dioclitianus ea tempestate sceptris inperialibus infeliciter functus praedictas Christi pedisequas arcersiri praecepit; quibus, si a Christianae religionis cultura apostatarent et a recto fidei tramite exorbitantes nefandae gentilitatis charibdibus naufragarent, palatinas pollicetur infulas et opulenta spondet patrimonia, si mallent mundi matrimonia. Quae cum pompulentam mundi gloriam et lenocinantes vitae praesentis illecebras non dissona sententia recusarent, ilico urguente nefandi grassatoris imperio easdem sanctae eccle|siae sequipedas in latebras lautumiae diri tortores detrudunt; quibus beata Anastasia, ne familicae frugalitatis parsimonia deficerent, alimoniae Stipendium et stipis edulium exhibens lautumiae liminibus libenter haerescit. Exin praedictae sorores Dulcitio, Dioclitiani satrapae, nisi diis timiama turificarent, torquendae traduntur; quarum formosam vultus venustatem non stibio confectam vel calamistro cirris crispantibus indeptam, sed genuina conspersione ingenitam praeses petulcus contemplans statim oculorum lenocinio captus in luxum labescit, ut cera ante larem liquescit; in tantum videlicet caeco carpitur igne et clandistinis inflammatur stimulis, ut intempestae noctis conticinio cellam, in qua praefatae virgines psalmodiae concentum celebrabant, violenter irrumpere non vereretur , ubi cuncta culinae suppellex et numerosa cocorum utensilia servabantur. Mox furiis vesaniae correptus coepit quasi limphaticus vel freniticus denigratos lebetes et furviores fuligiae caccabos complecti tetrasque sartagines basiare, in quibus diu strofosi fautoris instinctu debachatus et ridiculoso ludibrio ludificatus abscedit et nequaquam effecta, sed effeta voluntate tam corporis habitudine caccabatus quam mentis morbo maculatus egreditur et velut Aethiopica nigredine fuscatus a propriis parasitis et domesticis clientibus non agnoscitur. Etenim tam furva frontis effigies sibi soli patentibus oculorum orbibus delitescit et ceteris sodalibus ac lictoribus patescit, cumque palatii vestibulum caccabatus irrumpere enixo conamine niteretur, ut imperatori de irrogata bernarum calumnia flebili singultu querimoniam ederet, alii lentis viminibus caedentes, alii palmis et pugillis colafizantes, nonnulli ut atrum nebulonis fantasma exsufflantes in faciem procul eliminant.","prev":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 429-435","label":"429 to 435","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/429"},"next":{"citation":"Ald. Virg. Prosa 443-449","label":"443 to 449","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/ald-virg-prosa/443"},"credit":{"text":"Aldhelm, Ald. Virg. Prosa. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}