{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chart. Ald. 1-6","citation":"Aldhelm, Chart. Ald. 1-6","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/1.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Chart. Ald.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"... Solet enim plerumque contingere, ut autumpnali torrido facessante caumate brumalia saevientium ventorum flabra reciprocis alternatim cursibus succedant, quibus procellosa pelagi caerula innormesque oceani gurgites hinc atque illinc quatiuntur, quatenus navigero tramite nullus absque discrimine navigans furibundo flamine carbasa rumpente transfretet, ita nimirum prostrata mundi pompulenta gloria iamque appropinquante eiusdem termino fluctuantes saeculi turbines incumbere evidenti experimento videntur, ut revera et ullo absque ancipiti scrupulo illa Domini praesagmina nostris tandem temporibus comprobentur impleri, quibus illa caelesti oraculo effatus est dicens videte ficulneam et omnes arbores et cetera. Porro inter has turbulentas saeculi tempestates scripturarum flectenda sunt gubernacula totiusque navigii armatura atque instrumenta paranda, quatenus garrulo Sirenarum carmine spreto ratis recto cursu ad portum patriae prospere perducatur. Quamobrem ego Leutherius Dei gratia episcopus pontificatus Saxoniae gubernacula regens rogatus sum ab abbatibus, qui sub iure parochiae nostrae coenobiali monachorum agmini pastorali sollicitudine praeesse noscuntur, uti terram illam, cui vocabulum est Mealdumesburg, Aldhelmo presbitero ad degendam regulariter vitam conferre largirique dignarer, in quo videlicet loco a primo aevo infantiae atque ab ipso tirocinio rudimentorum liberalibus litterarum studiis eruditus et in gremio Sanctae Matris Ecclesiae nutritus vitam duxit, et ob hoc potissimum hanc petitionem fraterna caritas suggerere videtur. Quapropter praedictorum abbatum precibus annuens ipsum locum, de quo supra mentionem fecimus, tam sibi quam suis successoribus normam sanctae regulae sollerti devotione sequentibus fraterna petitione coactus ultroneus impendo , quatenus in futuram posteritatem remoto omni disceptationum conflictu ingruentium quiete continua et pace perpetua Deo famulari sine impedimento valeant. Sed ne forte contentionis occasio deinceps emergat, hac rationis conditione interposita roborans confirmo, ut nullus succedentium demum episcoporum seu regum hanc nostrae donationis cartulam tyrannica fretus potestate violenter invadat, asserens pertinaciter, quod de iure potestatis episcopatus ablatum sequestratumque fuisse videretur.","prev":null,"next":{"citation":"Chart. Ald. 7-25","label":"7 to 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/7"},"credit":{"text":"Aldhelm, Chart. Ald.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}