{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chart. Ald. 26-39","citation":"Aldhelm, Chart. Ald. 26-39","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/26.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Chart. Ald.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Insuper addidimus fratribus suis deo servientibus ad ecclesiam Sancti Andreae super ripam positam orientalem portus, qui dicitur vedringmutha, terram, quae dicitur tangmere, X tributariorum, ut eis, quamdiu fides catholica regnet, hinc necessaria corporalis usus specialiter praebeantur. Si quis vero – quod absit! – contra haec decreta firmiter statuta contraire et ea solvere conatus fuerit, noverit se ante tribunal examinis Christi rationem redditurum et habere partem cum Iuda, traditore Domini nostri Ihesu Christi, in inferno inferiore.... Anno dominicae incarnationis DCLXXX.. Ego Caedvalla rex a praefato rogatus episcopo hanc donationis meae cartulam scribere iussi et absque trimoda necessitate totius christiani populi (id est arcis munitione, pontis emendatione, exercitii congestione) liberam perstrinxi. Ego Ecgvuald subregulus mente devota consensi et subscripsi. Ego Aethelredus, domino prestante rex, pro remedio animae meae hanc donationem corroboravi. Ego Haeddi episcopus consensi et subscripsi. Ego Ercenvualdus episcopus consensi et subscripsi. Ego Aldhelmus, scolasticus archiepiscopi Theodori, hanc cartulam dictitans, prout regis maiorumque imperia statuerunt, scribere iussi, illisque sancientibus constitutum est, ut beato viro Vuilfrido liberum remaneret arbitrium in vita sua de hac ruris possessiuncula et post obitum, cuicumque voluerit, in aeternam possessionem iure hereditario derelinqueret. Pax cunctis 〈sit〉 legentibus Consensumque praebentibus Sitque laus utentibus Luxque perpes credentibus. Virtus vita faventibus Rite constet senatibus Anglorum atque c〈o〉etibus, Qui dona firment nutibus. Vuilfridus episcopus cartulam hanc multimodasque et humillimas Theodoro archiepiscopo in Christo salutes. Sergius episcopus, servus servorum Dei, Aldhelmo abbati eiusque successoribus et per vos venerabili vestro monasterio. Ea, quae religiosae conversationis intuitu monachis, servis Dei, pro libera vivendi facultate conferuntur, non pro illecebrarum licentia, sed pro sedulitate bene conversandi et divinis servitiis se ipsos singulari desiderio mancipandi procul dubio a praesulibus atque cultoribus Deo decretae Christianae religionis indulgentur, ut nexu humanae conditionis exuti, dum ab omni munere saecularium functionum efficiuntur immunes, sicut professionis eorum regula protestatur, Deo penitus vacent et eius solius sint intenti servitio, pro cuius maiestatis reverentia non solum ab oneribus temporalium ditionum sunt liberi, sed etiam amore religionis maximo honore sunt digni.","prev":{"citation":"Chart. Ald. 7-25","label":"7 to 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/7"},"next":{"citation":"Chart. Ald. 40-41","label":"40 to 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/40"},"credit":{"text":"Aldhelm, Chart. Ald.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}