{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chart. Ald. 42-51","citation":"Aldhelm, Chart. Ald. 42-51","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/42.md","author":{"name":"Aldhelm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm"},"work":{"title":"Chart. Ald.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald","urn":null},"verse":false,"words":459,"text":"Presbiterum vero si necesse habuerint pro missarum sollemniis sibi ordinari aut diaconum, a reverentissimo episcopo, qui e vicino est, consecrandum expostulent, illo dumtaxat , quae ad sacram regulam pertinent, sub divino iudicio perquirente et absque muneris datione ordinante. Si autem et religiosum abbatem obire contigerit et ad electionem alterius fuerit ventum, illum, quem religiosa congregatio servorum Dei communi consilio delegerit promovendum, e vestigio (promoveat), ut non detrimentum disciplina monachicae conversationis incurrat vel res monasterii abbatis privatione depereant . Praesul similiter, qui in propinquo fuerit, ex apostolici pontificis auctoritate orationem ei abbatatus attribuat. Dum haec ita sint, si quisquam episcoporum, presbiterorum vel cuiuslibet ecclesiastici ordinis clericus sive etiam laicus, cuiuscumque dignitatis fuerit, haec, quae a nobis sub divino iudicio statuta sunt, transgredi vel temerare temptaverit, reum se noverit ante conspectum Dei eta participatione corporis salutiferi et sanguinis Domini nostri Iesu Christi alienum. Condempnationem, quam Iudas Scarioth assecutus est, assequatur et ab apostolorum principe, ut Ananias et Saphira, percellatur, nisi de incepto temerariae praesumptionis peniteat; vita vero, salus et beatitudo perpetua his, qui haec conservaverint et conservari mandaverint! Bene valete, dilectissimi fratres. Amen. Nihil in hoc saeculo prolixa felicitate perfruitur, nihil diuturna dominatione potitur, nihil (est), quod non ad fatalem vitae terminum veloci cursu tendere videatur; et ideo sic nobis mundanarum rerum patrimonia sunt perfruenda, ut tamen aeternae patriae emolumentis numquam fraudemur. Hinc est, quod ego Aldhelmus, postquam me immeritum nullisque praedignis moribus comprobatum in pontificatus officii sedem divina gratia subthronizasset, proposui arcano mentis meae affectu, ut monasteriis meis, quibus iamdudum in abbatatus gradu constitutus suffragante Domino regulariter praefui, religiosum abbatem, quem sibi spontanea familiarum mearum optio consona voce elegisset, canonica ratione atque regulari sanctione constituerem. His voluntariis propositionibus meis pia monachorum meorum restitit pertinacitas et cum hoc sedulo saepiusque in conventu fratrum meorum fiducialiter narrassem, nullus his votis meis placidissimum praebebat assensum, dicentes quod 'Quamdiu vitali vegetaris spiritu nobiscumque praesentis vitae deputaris stadio, tuae semper dominationis iugo humillima colla subdere non dedignamur; sed hoc supplici prece communique rogatu deprecamur, quod sub sacra scripturarum testificatione et favorabilium virorum claro consensu corrobores , ut nullus post obitum tuum nec regalis audacitas nec pontificalis auctoritas vel aliquis ecclesiasticae seu saecularis dignitatis vir sine nostro voluntatis arbitrio in nobis sibi vindicet principatum.' Huic debitae monachorum meorum maxime famulorum Dei petitioni libentissime consensi et in monasterio, quod iuxta fluvium, qui dicitur Winburna, situm est, cui venerandi regis nostri germana Cuthburga praesidet, cum optabili famosissimi regis Ini consensu et reverentissimi fratris et coepiscopi mei Danihelis nutu praesentatae professionis devotionem decentissimam et vernarum Domini postulationem sacrae crucis signaculo confirmavi; itidem idem venerandus rex et praenominatus pontifex pari devotionis manu subscripserunt nec multo post in sacrosancto concilio, quod iuxta fluvium , qui dicitur Noodr, congregatum esse dinoscitur, idem omnium Saxonicae gentis archimandritarum cum regalis potentatus assensu et pontificalis prioratus nutu consensit auctoritas.","prev":{"citation":"Chart. Ald. 40-41","label":"40 to 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/40"},"next":{"citation":"Chart. Ald. 52-55","label":"52 to 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aldhelm/chart-ald/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aldhelm/chart-ald/52"},"credit":{"text":"Aldhelm, Chart. Ald.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000827.zip","quality":"proofread"}}