{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 1.43","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.43","ref":"1.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.43.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"(Homil. 28, in Evang., n. 2.) Solerter hic nobis est intuendum quod eum quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum, rogaret Dominum ut descenderet et sanaret eum, respondit ei, dicens: Vade, filius tuus vivit. Quid est ergo quod regulus rogat ut ad filium ejus veniat, et tamen ire corporaliter recusat; ad servum vero Centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, Centurionis servo non dedignatur ocurrrere. Quid est hoc nisi quod superbia nostra retunditur? quia in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt sed honores et divitias veneramur; cumque pensamus quæ circa eos sunt, interiora profecto minime providemus. Dum eaconsideramus quae in corporalibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor vero noster, ut ostenderet quia quae alta sunt hominumsanctis despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum Deo despecta non sunt, ad reguli filium ire noluit, ad servum vero Centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo nostra superbia quaenescit pensare homines propter homine. Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus pensat, naturamnon aspicit, honorem Dei in hominibus non agno- Icit. Ecce non vult ire filius Dei ad filium reguli, et tamen ire paratus eat ad salutem servi, Certe si nos cujuspiam servus rogaret ut ad cumi re deberemus, protinus nobis superbia nostra in cogitatione tacita responderet, dicens: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de cœlo venit qui servo occurrere in terra non despicit et tamen humiliari in terra contemnimus qui de terra sumus.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 1.62","label":"Book 1, Chapter 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.62"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 1.44","label":"Book 1, Chapter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.44"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}