{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 1.44","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.44","ref":"1.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.44.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"(Mixtim ex Moral. lib. XIX, n. 36, et Dia!. lib. i, cap. 9.) Sanctorum virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Hinc est quod Dominus Jesus duos juxta viam caecos sedentes illuminans, praecepit dicens: Videte ne quis sciat. De quibus illico scriptum est: Illi autem abeuntes, diffamaverunt eum perlatam terram illum. Sed quærendum nobis est quid sit hoc quod ipse Dominus, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur. Nunquidnam unigenitus Filius Patris, et sancto coaeternus Spiritui, hac in re velle habuit quod implere non potuit, ut miraculum quod taceri voluit, minime potuerit abscondi? sed Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, nobis hoc in ciemplo actionis praebuit ut, pro nostrarum virium modulo, ejus vestigia sequentes Inoffenso pede operis, præsentis vitæ carpamus viam. Miraculum namque faciens, et taceri jussit, et tamen taceri non potuit; ut videlicet electi ejus, exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quæ faciunt latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis prodantur inviti; quatenus et magnæ humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et magnæ utilitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus voluit fieri quidquam, et minime potuit; sed quid velle membra ejus debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinæ magisterio exemplum dedit. Illius igitur exemplum sequentes,etfacta quidem sua occultando, seipsos custodiant; sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempta transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur, et eorum occultatio sitcustodia propria, eorumque publicatio situtilitas aliena.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 1.43","label":"Book 1, Chapter 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.43"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 1.45","label":"Book 1, Chapter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.45"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}