{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 1.84","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 1.84","ref":"1.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.84.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"(Homil. i, in Ezech., n. 16.) Cum Dominus ad judicium venerit, districti judicii concussio omnia simul elementa perturbabit, et in illo die cunctorum qui tunc in carne mortali fuerint inventi in pavore nimio corda commovebuntur. Cum enim coeperit impleri quod scriptum est: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cœlorum commovebuntur (Matt. XXIV, 29), quae mens eri homiuis aeterni judicis sententiam non iormidantis? Ibi enim simul tunc cuncta peccata ante oculos redeunt, ibi omnia quae cum delectatione acta sunt ad memoriam cum pavore revocantur ibi caligo co. itationis miseræ ex poena proximae damnationis erit. Tunc quippe ex peccatorum memoria sensum mentis deprimit caligo cæcitatis, cum unigenitum Dei Filium in forma divinitatis conspicere non permittuntur reprobi. Videbunt enim in quem transfixerunt (Joan. x, 87). Et: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Zach. XII, 10). Ignis etiam ille judicii, qui coelum aereum et terram concremabit, peccatores proculdubio constringet in poena suae damnationis. Nam sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit a ventus filii hominis, ubi nullus a judicio tunc in sua mente latere permittitur, quia ipse judicis fulgore penetratur. Ipse enim angelis et archangelis, omnibusque virtutibus praesidens Redemptor noster, in suo tunc terrore videbitur, eique ignis judicii in reproborum vindictam famulabitur Hinc Psalmista ait: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Hinc Petrus apostolus ait: Adveniet dies Domini ut fur, in quo cIi magno im. peta transient, elementa vero ignis ardore solventur (II Petr.. III, 10).","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 1.83","label":"Book 1, Chapter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.83"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 1.85","label":"Book 1, Chapter 85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/1.85"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}