{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 2","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"(In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 8; homil. 8, inEzech., n. 21.) Aliquando coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut baptizato Domino scriptum est: quia vox de cælo sonuit, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. Quod per alium evangelistam sic dicitur: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Quid est quod Pater de Filio loquitur, dicens: In quomihi complacui? Omnis enim quae poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quo poenitet se sibi displicuisse indicat qui emendat quod fecit. Kt quia omnipotens Pater, sicut intelligi ab omnibus poterat, humano modo locutus est de peccatoribus, dicens: Pœnitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 6), quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus, quos creavit. In solo autem sibi unigenito Domino nostro Jesu Cbristo complacuit, quia hunc inter homines bominem creasse non poenituit, in quo peccatum nullum omnimodo invenit, sieut de illo per Psalmistam dicitur: Juravit DominuM, et non pœnitebit eum: tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In solo ergo sibi Redemptore notro complacuit Pater, quia in eo solo non invenit culpam in qua se reprehendat quasi per poenitentiam.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 2.3","label":"Book 2, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.3"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 2.5","label":"Book 2, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.5"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}