{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 2.16.24-39","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.16.24-39","ref":"2.16.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.16.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.16.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.16.24.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus; cum vero operari recta incipimus, herba sumus; cum autem ad profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus; cum in ejusdem operatione perfectione solidamur, jam plenum frumentum in spica proferimus. Herba etenim Petrus fuerat qui passionis tempore per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante vocem ancillæ timebat. Erat enim jam viriditas in mente, quia credebat omnium Redemptorem; sed valde adhuc flexibilis, pede conculcabatur timoris. Jam quidem per devotionem viridis, sed adhuc per infirmitatcm tenera, cum ab ancillee subito unius flatu sermonis inflexus est. Jam in spicam surrexerat, quoniam eum quem moriturum confiteri timuerat, nuntiante angelo, viventem in Galiæa videbat. Sed ad plenum granum in spica pervenerat, quando veniente desuper Spiritu, et suam mentem et illius amore roborante, ita solidalus est, ut vires persequentium cæsus despiceret, et Redemptorem suum inter flagella libere praedicaret, et persequentibus principibus resisteret, dicens: Obedire oportet Deo, magis quam hominibus (Act. v, 29). Plenum frumentum inventus est, quando in tritura persecutionis tot verbera pertulit, et tamen nequaquam palearum more imminutus est, sed granum permansit. Nullus itaque qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit ut granum fiat. Paulisper quippe in unaquaque anima, ut Ita dicam, internae gratiae humor exuberat, ut herba in frugem crescat. Nemo igitur quemlibet proximum, cum adhuc herbam videt, de frumento desperet; ab herbarum quippe foliis, quae huc illuc que molliter defluunt, surgentia frugum semina solidantur.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 2.16.1-23","label":"2.16.1 to 2.16.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.16.1"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 2.17","label":"Book 2, Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.17"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}