{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 2.44","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 2.44","ref":"2.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.44.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"(In exposit. B. Job, lib. v, num. 63.) Omnis creatura quia ex nihilo facta est, et per semelipsam ad nihilum tendit, non stare habet, sed defluere. Rationans vero creatura, eo ipso quo ad imaginem auctoris est condita, ne ad nihilum transeat. figitur; irrationalis autem nequaquam figitur, sed donec visionis suæ ministerio speciem universitatis impleat, transcundo tardatur. Nam etsi caelum ac terra post in aeternum permanent, ex semetipsis tamen nunc ad nihilum properant, sed pro eorum usu quibus serviunt in melius mutata perseverant. Stare ergo solius Creatoris est, per quem cuncta non transeuntem transeunt, et in quo aliqua ne transeant retinentur. Unde et Redemptornoster, quia divinitatis ejus status capi ab humana mente non potuit, hinc se nobis ad nos in carne veniens creatus. natus, mortuus, sepultus, resurgens et ad coelestia rediens quasi transeundo monstravit. Quod bene per Evangelium illuminato cæco innotuit. cui transiens auditum praebuit, sed stans oculos reparavit. Per humilitatis quippe dispensationem transire habet, per divinitatis vero potentiam,- qua ubique praesens est, stare. Voces igitur caecitatis nostrae Dominus audire transiens dicitur, quia humanae miseriæ factus homo miseretur. Stans autem lucem reparat, quia infirmitatis nostrae tenebras ex virtute divinitatis illustrat.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 2.43","label":"Book 2, Chapter 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.43"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 2.45","label":"Book 2, Chapter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/2.45"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}