{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 3.2","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.2","ref":"3.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.2.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"(Homil. 7. in Evang., n. i.) Joannes idcirco in spiritu et virtute Eliae venturus dicitur, quia sicut Elias secundum Domini adventum praeveniet, ita Joannes praevenit primum. Inde est quod alio loco Dominus a discipulis inquisitus de adventu Etiae, respondit: Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quæcunque voluerunt. Et si vultis scire, Joannes ipse est Elias (Matth. XXII, 12). Requisitus autem Joannes a sacerdolibus et Levitis si esset Elias, dixit: Non sum Elias. Quid est hoc quia quod Veritas affirmat hoc propheta Veritatis negat? Sed si subtiliter ventas ipsa requiritur, hoc quod inter se contrarium sonat, quomodo non sit contranum, invenitur. Joannes quippe in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat; sicut enim ille praecursor venturus est judicis, ita iste praecursor factus est Redemptoris. Quod ergo Dominus fatetur de spiritu, hoc Joannes denegat de persona, quia et justum sic erat ut discipulis Dominus spiritualem de Joanne sententiam diceret, et Joannes eisdem turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore responderet. Contrarium ergo veritati videtur esse quod Joannes sonuit, sed tamen a veritatis tramite non recessit.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.1","label":"Book 3, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.1"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.3","label":"Book 3, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.3"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}