{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 3.82","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.82","ref":"3.82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.82.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"(Regul. pastor. part. 3, cap. 9; in exposit. B. Job, lib. v. n. 33.) Sic enim conditi mirabiliter sumus, ut ratio animam, et anima possideat corpus. Jus vero animæ a corporis possessione repellitur, si non prius anima a ratione possidetur. Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit, quia in ipsa nos possidere nosmetipsos docuit. Quanta ergo sit impatientiæ culpa cognoscimus, per quam et hoc ipsum amittimus possidere quod sumus. Quiavero perfectio de patientia nascitur, statim subinfertur: Ille enim vere perfectus es! qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Qui patieutiam servare contemnit, socialem vitam citius per impalientiam deserit; neque enim servari unquam concordia nisi per solam patientiam valet. Crebro namque in humana actione nascitur unde mentes hominum vicissim a sua unitate et dilectione separentur. Et nisi ad adversa toleranda in animo se praeparent, cum adversitatis aliquid acciderit quod animus ferre non valet, fraternam concordiam relinquunt. Sed qui alienam imperfectionem ferre non valens deserit, ipse sibi testis est quod perfecte necdum proficit. Hinc est quod in Evangelio, ut supra commemoravimus, Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quid est enim animas possidere nisi perfecte in omnibus vivere, cunctis mentis motibus ex virtutis arce dominari? Qui igitur patientiam tenet. animam possidet, quia inde contra adversa omnia fortis efficitur unde sibi et seipsum vincendo dominatur. Et quod laudabiliter frangit, infractum se fortiLer exerit, quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contrarisa invictum parat..","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.81","label":"Book 3, Chapter 81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.81"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.83","label":"Book 3, Chapter 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.83"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}