{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 3.87.35-57","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.87.35-57","ref":"3.87.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.87.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.87.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.87.35.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"xv. 22). Et paulo post: Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum. Aliud est enim bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem; sicut aliud est praecipitatione, aliud deliberatione peccare. Saepe enim peccatum praecipitatione committitur, quod tamen consilio et deliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere, amare bonum, sed implere non posse; ex studio non peccare, est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnunquam gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse justitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in Erclesia qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsi facere negligunt etiam in aliis detestantur. Horum peccatum scilicet non ex infirmitate vel ignorantia, sed ex solo studio perpetratur, quia videlicet si vellent implere bona, nec tamen possent, ea quae in se negligunt saltem in aliis amarent. Si enim ea ipsi vel solo voto appeterent, facta ab aliis non odissent; sed quia bona eadem audiendo cognoscunt, vivendo despiciunt, animadvertendo perseqnuntur. Sunt item quidam in Ecclesia qui bona quæ facere despiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptum est: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis. Et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, plagis vapulabit multis (Luc. xu, 47); impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt, et ideo non discernunt, quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescire enim est ignorantia, scire noluisse superbia. Et tanto magis excusationem non possunt habere quia nesciant. quanto magis eis etiam nolentibus humilitatis dominicæ facta et bene vivendi exempla opponuntur ab eo monstrata quae cognoscant.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.87.1-34","label":"3.87.1 to 3.87.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.87.1"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.88","label":"Book 3, Chapter 88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.88"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}