{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 3.91","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.91","ref":"3.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.91.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"(Homil. 27, in Evang., n. 2.) Una et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dum in cruce Patrem exorat pro eis. Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit Magister cum occiditur? Sciendum est autem quod absque iniquitate manus suae Dominus ab inimicis cum occideretur pertulit, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. LIII), et tamen crucis dolorem pro nostra redemptione toleravit. Qui solus prae omnibus ad Deum preces mundas habuit, qui-in ipso dolore passionis pro persecutoribus exoravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid enim dici, et quid in prece mundius potest cogilari, quam cum et illis misericordia intercessionis impenditur a quibus dolor toleratur? Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem quem persecutores sævientes fuderant postmodum credentes lamberent, eumque Dei Filium esse praedicarent.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.90","label":"Book 3, Chapter 90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.90"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3-12","label":"Book 3, CAP. XCII.—Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3-12"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}