{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 3.99.41-52","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 3.99.41-52","ref":"3.99.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.41.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Quibus dictis, idem Eutycius consentire se protinus respondit, sed temea adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat. Qui etiam in libello quem de resurrectione scripserat, Pauli quoque apostoli testimonium indiderat dicentis: Quod tu seminas, non vivificatur, nisi < prius moriatur: et quod seminas, non corpus quod futurum est, seminas sed nudum granum (/ Cor. XV, 36). Hoc nimirum ostendere festinans, quia caro vel impalpabilis, vel ipsa non erit, dum sanctus apostolus, de resurrectionis agens gloria non corpus quod futurum est seminari dixerit; sed ad haec citius respondetur: Paulus Apostolus dicens: non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum,hoc insinuat quod videmus, quia graDum cum culmo et foliis nascitur qu od sine culmo et foliis seminatur. Ille itaque in augmento gloriae resurrectionis non dixit grano seminis deesse quod erat, sed adesse quod non erat; iste autem dum verum corpus resurgere denegat, nequaquam dicit adesse quod deerat, sed deesse quod erat. Tunc itaque de hac re in longa contentione perducti, gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, cum piae memoriae Tiberius Constantinus imperator secreto me et illum suscipiens, quid inter nos discordiæ versaretur agnovit, et utriusque partis allegationem pensans, eumdem librum quem de resurrectione scripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberavit ut flammis cremari debuisset. A quo ut egressi sumus, me aegritudo valida, eumdem vero Eutycium aegritudo et mors protinus est secuta. Quo mortuae, quia pene nullus erat qui ejus dicta sequeretur, dissimulavi caepta persequi, ne in favillas vederer verba jaculari. Dum tamen adhuc viveret, et ego validissimis febribus aegrotarem, quicunque noti mei ad eum salutationis causa pergebant, ut ex eorum relatione cognovi, ante eorum oculos pellem manus suae tenebat dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus; quod, sicut ipsi fatebantur, omnino prius negare consueverat.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.99.19-40","label":"3.99.19 to 3.99.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.19"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 3.99.53-61","label":"3.99.53 to 3.99.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/3.99.53"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}