{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 4.34-2-47","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 4.34-2-47","ref":"4.34-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.34-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.34-2.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Cur hoc? Quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena turbat. Et quamvis vineat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis cum vicino jam belli certamine armis accingitur, palpitat, et festinat, et tremit, et saevit, quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur; ita vir sanctus cum propinquare passioni se conspicit, et naturae suae infirmitte concutitur, et spei suae soliditate roboratur; et de vicina morte trepidat, et tamen quod monendo verius vivat exsultat. Ad reguum quippe non potest. nisi interposito morte transire, et idcirco confitendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit, et gaudensmetuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniat, nisi hoc quod interjacet cum labore transcendat. Sic nos cum morbos a corpore repellere cupimus, tristes quidem, ut supra diximus, amarum purgationis poculum sumimus, certi vero de subsequenti salute gaudemus. Quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potu libet etiam quod taedet. Cumque amaritudioi inesse vitam animus conspicit, mœrore turbatus hilarescit. Bene ergo Dominus beato Petro praedicatori suo fortissimo post resurrectionem suam de futura ejus passione praedixit: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis; quoniam etsi ut homo ad vim persecutionis et mortis trepidavit, per spei tamen certitudinem ad praemium remunerationis exsultat, quoniam erat vis interior amoris quae dolorem vinceret carnis. Nos igitur, fratres charissimi, Redemptorem nostrum pro nobis passum et mortuum vere resurrexisse scientes et nos quoque in futuro resurrecturos, et ei de nostris actibus rationem reddituros certissime credentes, beatum Petrum imitantes, in quantum possumus, adversitates et hujus mundi persecutiones pro vitae perennis gloria patienter et gaudenter sustineamus.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 4.1-33","label":"4.1 to 4.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.1"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 4.48-2-65","label":"4.48 to 4.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.48-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/4.48-2"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}