{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 5.2","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.2","ref":"5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.2.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"(Homil. 29, in Evang., n. 9, 10, 11.) Quærendum nobis est quidnam sit quod nato Domino apparuerunt angeli, et tamen non leguntur in albis vestibus apparuisse, ascendente autem Domino, missi angeli in albis leguntur vestibus apparuisse. In albis quippe vestibus gaudium et solemnitas mentis ostenditur. Quid est ergo quod nato Dom no, non in albis vestibus, ascendente autem Domino in albis vestibus angeli apparent, nisi quod magna tunc solemnitas angelis facta est. cum cœlum Deus homo penetravit? Quia nascente Domino videbatur divinitas humiliata, ascendente vero Domino est humanitas exaltata. Albae etenim vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi. In assumptione ergo. ejus, angeli in albis vestibus videri debuerunt, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in ascensione sua ostensus est homo sublimis. Sed hoc nobis magnopere, fratres, in ascensione Domini pensandum est, quia deleturn est chirographum damoationis nostrae, mutata est sententia corruptionis nostrae. Illa enim natura cui dictum est: Terra ea, et in terram ibis (Genes. III,19), cum Domino ascendente in cœlum ivit; pro hac ipsa namque carnis nostrae sublevatione, per figuram beatus Job Dominum avem vocai. Quia enim ascensionis ejus mysterium Judaeam non intelligere conspexit, de infidelitate ejus sententiam protulit, dicens: Semitam ignoravitavis(Job. XXVIII, 7); avis enim recte appellatus est Dominus, quia corpus caroeum ad aethera libravit. Cujus avissemitam ignoravit, quisquis eum ad cœlum ascendisse non credidit. Dominum ergo nostrum, fratres charissimi, ad coelos ascendisse, et credimus, et quid intuentibus in coelum euntem illum duo angeli assistentes juxta illos in vestibus albis dixerint, audivimus. Viri, inquiunt, Galilei, quid statis cupicientes in cælum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. Unde oportet ut illuc sequamur corde, ubi eum ascendisse credimus corpore. Desideria terrena fugiamus, nihil nos jam delectet in infimis qui Patrem habemus in coelis. Et hoc nobis est magnopere perpendendum, quia is qui placidus ascendit, terribilis redibit; et quidquid nobis cum mansuetudine praecipit, hoc a nobis cum districtione exiget. Nemo igitur indulta poenitentiae tempora parvipendat, nemo curam sui cum valet agere negligat, quia Redemptor noster tanto tunc in judicio districtior veniet, quanto nobis ante judicium magnam prærogavit patientiam. Haec itaque vobiscum, fratres, agite, haec in mente sedula cogitatione versate, quod Dominum credimus ad cœlum ascendisse. Et si adhuc hic tenemur infirmitate corporis, sequamur tamen eum passibus amoris.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 5.1.23-30","label":"5.1.23 to 5.1.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.1.23"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 5.3","label":"Part 2, Book 5, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/5.3"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}