{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.10-6","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.10-6","ref":"6.10-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.10-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.10-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.10-6.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"(In exposit. p. Job, lib. xxv, num. 9, f 0,) Omnis immutatio velut quædam mortis imitatio est. Id enim quod mutatur, quasi ab po quod erat interficitur, ut desinat esse quod fuit, et incipiat esse quot non fuit. Lumen autem verum. Creator videlicet noster, nulla mutabilitatis vicissitudine tenebrescit, nullis naturae suae defectibus obumbratur, sed eius esse sine mutabilitate fulgere est, sicut scriptum est *: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I, 17). Et inde rursum Paulus apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Sed cum cuncti noverimus quod et humana anima et angelici spiritus sint immortales instituti, cur ab Apostolo solus Deus immortalitatem habere perhibetur, nisi quia solus Deus vere non moritur qui solus nunquam mutatur f Humana quippe anima in lapsum nunquam caderet, si mutabilis non fuisset. Quae a paradis quoque gaudiis expulsa, si mutabilis non esset, ad vitam minimo rediret. In hoc ipso autem quod ad vitam redire nititur, defectus suos, alternante semper mutabilitate, tolerare cogitur. Quia ergo ex nihilo condita est, ex se nihilominus infra se teadit, nisi ad boni desiderii statum artificis sui manu teneatur. Ex eo itaque quod creatura est. deorsum ire habet: virtute namque propria in praeceps posse se ire censi. derat, sed ad Conditorem suum amoris manu se rptinet, ne cadat, quousque ad immutabilitatem transeat et ero vere im nortaliter, quo immutabiliter vivat. Ipsi quoque spiritus angelici mutabiles sunt ex natura conditi, quatenus aut sua sponte caderent, aut ex arbitrio starent. Sed quia humiliter elegerunt et inhaerere a quo creati sunt, banc ipsam in se mutabilitatem suam, standi jam immutabilitate vicerunt, ut hoc ipso merito transcenderent, quod naturæ sua ordine mutabilitati suoesse potuissent. Quia ergo Creator noster nullam patitur immutabilitaTem, recte de eo per Paulum dicitur: Qui solus habet immortalitatem.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.11-6","label":"Part 2, Book 6, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-6"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.11-7","label":"Part 2, Book 6, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-7"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}