{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.12-2","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.12-2","ref":"6.12-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.12-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.12-2.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"(Dialog. lib. IV, cap. 39). De quibusdam levibus culpis ante judicium purgatorius ignis esse credendus est, pro eo quod Veritas dicit: Quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit, non remittetur ei in hoc sæculo neque in futuro. In qua sententia datur intelligi, quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari. Quod de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi,hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendam est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatuin curae rei familiaris, quæ vix sine culpa vel ab ipsis agitur qui culpam qualiter declinare debeant sciunt, aut non in gravibus rebus error ignorantiae. Quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum Paulus dicat Christum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis superædificaverit super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit: si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem; quamvis hoc de igne tribulationis in hac vita nobis adhibito possit intelligi, tamen, si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum est sollicite quia illum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum, ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora atque tunc jam insolubilia, sed ligna, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est quia illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis haec actibus in hac adhuc vita positus ut illic obtineat, promereatur.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.11-2","label":"Part 2, Book 6, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11-2"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6-2","label":"Part 2, Book 6, CAP. XIII.— Comprehendam sapientes in astutia eorum (I Cor. III, 19)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-2"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}