{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.2-14","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-14","ref":"6.2-14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-14.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"(Inexposit. B. Job, lib. XXI, n. 5; lib. xxiv, n. 26.) Mutum luxuriae, aut cogitatione perpetratur, aut opere. Per Moysen vero luxuria perpetrata, per auctorem vero munditiaeluxuria damnatur cogitata, sicut ipse dicit: Scriptum Non adulterabis. Ego autem dico vobis: Quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mæchatus est eam in corde suo (Matth. v, 27). Redemptor quippe noster veniens et Legispraecepta transcendens ut ab electis suis non solum luxuriam carnis sed etiam cordis aboleret. jussit non tantum lumbos carnis succingi, id est luxuriam ab effectu refrenari. sed etiam Iumbos mentis praecepit succingi, id est hanc etiam a cogitatone restringi. Hinc est quod angelus qui Joannem in Pathmos insula relegatum alloquitur, aurea zona super mamillas cinctus esse perhibetur. Solet enim nomine auri plerumque chartias intimari. Quia ergo testamenti munditia etiam cordis luxuriam refrenat, angelus qui in eo apparuit pectore cinctus venit. Quem bene aurea zona restringit, quia quisquis supernae patriae civis est, non jam timore supplicii sed amore charitatis immunditiam deserit. Vel ideo ad mamillas zona aura cinclus Joannis angelus apparuit, quia supernorum civium pectora, dum pœnali jamnequaquam timori subjecta sunt, et a se vicissim nulla scissione solvuntur, ex sola charitate constringuntur. Zonam quippe auream circa mamillas habere est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius jam amoris vincula restringere.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.1-17","label":"Part 2, Book 6, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-17"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.3-14","label":"Part 2, Book 6, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-14"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}