{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.2-3","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-3","ref":"6.2-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-3.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"(Lib. i, in Ezech., homil. i, n. 9.) Aliquando prophetiae spiritus ex praeterito tangit animum, nec tangit ex futuro, sicut aperte ostenditur in Paulo apostolo, qui discipulis dicit: Notum vobis facio Evangelium quod evangelizatum est a me: quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sedper revelationem Jesu Christi (Ephes. m, 5). Unde aliis quoque discipulis dicit: Secundum revelationem notum factum mihi sacramentum. Qui tamen hoc ipsum Evangelium quod per revelalionem cognoverat, cum Jerosolymarn praedicaturus ascenderet, ait: Ecce ego alligatus spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi ignorans (Act. xx, 22). Hoc quippe Evagelii sacramentum est; quia Uoigenitus Patris incarnatus est, atque perfectus homo factus est; qui crucifixus, mortuus et sepultus, die tertia resurrexit, die quoque quadragesima ascendit in coelum, atque in dextera Patris sedet. Qui ergo per revelationem Evangelium agnovit, prophetiae spiritu de præterito tactus est; sed quia quid pro eodem Evangelio passurus erat ignoravit, de futuro procul dubio tactus non est. Nam sic dicit: Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protestatur, dicens: Quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent ( Vera. 23). Hinc aperte ostenditur, quia ea quæ ipsi ventura essent aliis de ipso revelatum est, non autem ipsi de se, sicut de illo per Agabum dicitur: Virum cuius hæc zona est, ita alligarioportet in Jerusalem (Act. xxi, 11).","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.1-3","label":"Part 2, Book 6, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-3"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.3-4","label":"Part 2, Book 6, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-4"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}