{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.2.42-60","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2.42-60","ref":"6.2.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.42.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Nam etsi qua illic sic alii habent, ut haberi ab aliis nequaquam possint, sicut speciali nomine dominationes et principatus vocantur, cuncta ibi sunt singulorum, quia per charitatem spiritus ab alio in aliis habentur. Sed quoniam illa superna civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantam credimus ascensuram multitudinem hominum, quanta electorum multitudo remansit angelorum: superest ut ipsi quoque homines qui ad coelestem patriam redeunt, ex eis agminibus aliquid illuc revertentes imitentur, ut in eorum sortem per conversationis similitudinem deputentur. Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie fratribus annuntiare non desistunt. Isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui divinæ largitatis munere referti, secrelorum cœlestium summa et capere prævalent et nun. tiare. Ubi ergo isti nisi inter archangelorum numerum deputantur' Et sunt nonnulli qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo ergo isti, nisi ad supernarum virtutum sort nolet et numerum congruut? Et sunt nonnulli qui etiam ab obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum nisi inter potestatum coelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum bominum merita transcendunt. Cumque et bonis meliores sunt, electis quoque fratribus principantur. Ubi ergo isti sortem suam nisi inter principatuum numeros acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipsi jure munditiæ dii inter homines vocentur. Unde et ad Moysen dicitur: Ecct constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Quo ergo isti nisi inter numeros dominationum currunt? Sed hæc, fratres charissimi, me loquente, vos introrsus ad vosmetipsos reducite, secretorum vestrorum merita cogitationesque discutite. Videte si quid jam boni vobiscum intus agitus, videte si in numero horum agminum quae breviter tangendo perstrinximus, sortem vestræ vocationis invenitis.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.2.23-41","label":"6.2.23 to 6.2.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.23"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.2.61-65","label":"6.2.61 to 6.2.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.61"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}