{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.22","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.22","ref":"6.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.22.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"(Lib. I, in Ezech., hom. 8, num. 3.) Inscriptura sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative dicitur, sicut ac Moysen ait: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 4). Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ac eumdem ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. IV). Unde beatus Paulus apostolus de hoc nuncupativo et essentiali vocabulo Dei discretionem facit, cum de Antichristo ait: Qui adversatur et extollitur super omne Quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4). Deus enim aliquando dici et homo potest,Deus vero coli purus homo non potest. Rursum alibi idem apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de Redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom.IX, 5).Qui enim nuncupative dicitur, Deus inter omnia, qui vero essentialiter, Deus super omnia est. Ut ergo ostendat Christum naturaliter Deum, nonhabet Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit, quia et electus quisque vel in exeraplo justitiæ propagandae positas, dici Deus potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative Deus: Cbristus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.21","label":"Part 2, Book 6, Chapter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.23","label":"Part 2, Book 6, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.23"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}