{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.22-2","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.22-2","ref":"6.22-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.22-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.22-2.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"(Curae past. part. 3, c. 27.) Paucis datum est omnia relinquere, curas mundi posponere, solis desideriis aeternis inhiare. Non ergo, fratres, audemus vobis dicere ut omnia relinquatis, sed tamen, si vul. tis, omnia etiam retinendo relinquitis, si sic temporalia geritis ut tamen tota mente ad aeterna tendatis. Hinc Paulus apostolus dicit: Tempus breve est. Reliquum est, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint: et qui ftent,tanquam non flentes: et qui gaudent, tanquam non gaudentes: et quiemunt, tanquam non possidentes:etqui utuntur hoc mundo,tanquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi Uxorem namque habet, sed quasi non habens, qui transitoria esse cuncta conspiciens, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiaitus ex desiderio exspectat, qui scit debita carnis sic exsolvere ut tamen per eam mundo tota mente non cogatur inhaerere. Nam, cum iisdem rursum egregius prædicator dicat: Qui habet uxorem, cogitat quæ sunt hujus mundi, quo-modo placeat uxori (I Cor.vn, 33). Ille uxorem habet quasi non habens qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat Conditori; qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen nunquam ad prava opera a melioris intentionis rectitudine ejus amore flectatur. Flet quoque, sed tanquam non fleat, qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. Flendo enim non flere est, sic exteriora adversa plangere, ut tamen noverit aeternae spei consolatione gaudere. Gaudet vero, sed tanquam non gaudeat, qui sic do temporalibus bonis hilarescit, ut tamen semper perpelua tormenta consideret: et in hoc quod mentem gaudio sublevat, hanc continuo pondere providi timoris premat. Emit autem, sed quasi non possidens. qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet, quod haec citius relinquat. Mundo corde utitur, sed quasi non utatur, qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec eadem non sinit suae menti dominari, ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alta tendentis frangant, ubi aperte quoque subdidit: Præterit enim figura hujus mundi (Ibid.,v. 31), ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quando et ipse non potest quem diligitis stare. Incassum cor quasi manente figitis, dum fugit ipse quem amatis. Quos igitur in hoc mundo necessitas liat, ut ex omni parte exui a mundo non possunt, sic debent ea quae mundi sunt tenere ut tamen eis nesciant ex mentis fractione succumbere: et cum relinquere cunta quae mundi sunt non possunt, tunc bene exterius agent si ardenter interius ad aeterna festinant.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.21-2","label":"Part 2, Book 6, Chapter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21-2"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.23-2","label":"Part 2, Book 6, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.23-2"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}