{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.28.21-34","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.28.21-34","ref":"6.28.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.28.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.28.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.28.21.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrabat cum pulsat, dum in infirmitate tua Dominum rogart s, quia auditus non est, nobis quoque locutus es quod audisti: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. xn, 9). Aperta ergo Dei voce ostenditur, quia custos est virtutis infirmitas. Tunc quippe bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius aliquando vitiis, aliquando pressuris, et persecutionum adversitatibus. Qui vero mentem certamini vult ante tentationis certamen parare, adversa neque longe adhuc posita debet cogitando prænoscere, ne fortasse valeant improvisa superare. Unde Paulus discipulos admonebat, cum diceret: Vosmetipsos tentate: si estis in fide, ipsi vos probate (II Cor. XIII, 5). Ac si aperte praeciperet, dicens: Certamina persecutionum ad mentem reducite, et vestri cordis intima atque occulta pensantes, quales inter supplicia existere valeatis invenite. Paulus ergo praedicalor egregius, qui raptus ad tertium coelum fuerat, arcana paradisi penetraverat, esse post revelationem tranquillus et intentatus volebat. Sed quia omnipotens Deus lerminos constituit homini qui non poterunt praeteriri, et elevavit hunc ad cognoscenda sublimia, et reduxit iterum ad infirma toleranda, ut modi sui mensuras aspiciens, dum securitatem comprehendere conaretur et non posset, ne per elationem extra se iret, per humiliiatem cogeretur intra suos semper terminos redire. Nonnunquam itaque electi Dei in virtutibus proficere conantur, et quædam dona percipiunt. A quibusdam vero repulsi in imis jacent. Nemo est enim qui tanlum virtutis apprehendat quantum desiderat, quia omnipotens Deus interiora discernens, ipsis spiritualibus profectibus modum ponit; ut ex hoc homo quod apprehendere conatur et non valet, in illis se non elevet quae valet.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.28.1-20","label":"6.28.1 to 6.28.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.28.1"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.29-3","label":"Part 2, Book 6, Chapter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.29-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.29-3"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}