{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.3-5","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3-5","ref":"6.3-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-5.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"(In exposit. B.Job, lib XXIX, Dum t; homil!5, in Evang., num. 6.) Dominus nosterJesus in eo quod virtus et Deisapientia est, de Patre anie tempora natus est, vel potius quia nec coepit, nee desiit nasci, dicamus verius, semper natus. Non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero ut æternus valeat designari, et perfectus, semper dicamus, et natus. Natus ad perfectionem pertinet et semper ad æternitate m: ut quocunque modo illa essentia sine tempore, el temporali valeat designari sermone, quamvis hoc ipso quod pirfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviemus, quia quod factum non est perfectum dici nou potest. Et tamen infirmilatis nostræ verbis condescendens Dominus ait: Estote perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Matth.. v, 48). Dominus noster Jesus Christus natus ex Patre sine tempore. ex matre nasci dignatus est in tempore. Quem firmiter et veraciter debemis credere Dei Filium esse Patri coaeternum et coæqualem æternitale substantiæ. Sed fortasse tacita quaestione pulsa- I tur ahquis, quomodo Filius Patri possit esse aequalis. Qua in re bumaua natura quod admirando non valet comprehendere, restat ut hoc sibi esse credibile ex alia sciat admiratione: habet enim quod ad haeo sibi respondeat sub brevitate. Constat namque quoniam ipse creavit matrem, in cujus utero vigineo crearetur ex humanitate. Quid ergo mirum, si æqualis est Patri qui prior est matre? Paulo quoque attestante. didicimus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (/ Cor. I, 24). Qui ergo Filium minorem putat, Patri specialiter derogat, cujus sapienLiam esse ei inaequalem fatetur. Quis etenim homo potem ferret aequanimiter, si quia ei diceret v Magnus quidem es, sed tamen sapientia tua te minor est? Ipse quoque Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Et rursum ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). De quo etiam scriptum est: Quia subditus erat parentibus suis (Luc. n, 51). Non ergo mirum si ex, humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo, ex de qua subjectus erat etiam parentibus in terra. In cordeigitur Pauli Jesus Patri per fidem aequalis erat, qui idem dicebat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse te æqualem Deo.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6-9","label":"Part 2, Book 6, CAt. II. - Superiores sibi invicem arbitrantes (Philip. II. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-9"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.4-5","label":"Part 2, Book 6, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-5"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}